CAP. V. De filiis Clotarii, et quibusdam aliis regibus.

Sigisbertus autem uxorem accepit Brunchildem [Brunechildem] Lemingildi Hispaniae regis filiam. Chilpericus vero frater ejus, cum esset lascivus et vanus, multas habuit uxores. Inter quas habuit Fredelgundem satis quidem speciosam, sed pessimis artibus opulentam, quae memoratum Chilpericum suis voluptatibus tenebat astrictum. Haec cum Landrico comite palatii solebat misceri. Quod Chilpericus tandem persensit. At illa ubi sibi periculum imminere sensit, usa calliditate feminea, crimen majori crimine parat obtegere, et redeunti a venatu suo marito struit insidias. Nam equo descendens Chilpericus, dum a propriis satellitibus excipitur, duobus cultris transfossus occiditur. Successit tamen ei filius ejus Clotarius. Ante haec praefatus rex Sigisbertus Clotarii regis Francorum filius est occisus. Cujus regnum Childebertus filius ejus cum matre Brunechilde regendum suscepit. Et non multo post Guntrannus Chilperici germanus defunctus est. Qui regnum suum reliquit nepoti suo modo dicto Childeberto. Childebertus quoque cum viginti tres annis regnasset in Austrasia, et quatuor in Burgundia, decessit duos sibi relinquens haeredes filios. Quorum unus, cui nomen Theobertus erat, regnum Austrasiorum regebat, et Theodericus regnum Guntranni gubernabat. Verum Theoberto et Theoderico varia sorte defunctis, Clotarius regnum Francorum obtinuit. Clotarius vero Brunechildem reginam equo indomito alligatam judicantibus Francis pro diversis pravitatibus suis dirumpi praecepit. Porro Clotario Dagobertus successit. Qui cum se ad mortem urgeri conspiceret, concessit regnum Austrasiae filio suo Sigisberto, regnum vero Neustriae Clodoveo. Inter Rhenum et Mosam est Austrasia; inter Mosam et Ligerem Neustria, quasi nova Austrasia, quae nunc Franconia et Francia appellatur. Post haec Clodoveus deficiens duos filios suos sibi reliquit successores, Clotarium in Neustria, Childericum in Austrasia. Quorum Clotarius post annos tres assumpti principatus regnum cum vita perdidit. Quo vita privato successit ei frater ejus Theodericus. Verum hunc post modicum tempus Franci de regno depellunt, et Ebroinum regiae aulae praepositum Luponio monasterio intrudunt, cum ejus nequitias ultra tolerare nequirent, deinde assumentes Theoderici fratrem Childericum sibi statuerunt regem; sed non multo post Childericus interficitur, et Theodericus in regnum revocatur. Quod audiens Ebroinus, monachali qua induebatur veste deposita, e monasterio egreditur, et undique circa se viribus aggregatis, iterum major regiae domus efficitur, et contra viros qui aulae praefuerunt regiae Childerici regis temporibus, et maxime contra Leodogarium Heduensem episcopum saeviens illum comprehendit, et post multa tormentorum genera decollari praecepit. Defuncto vero Ebroino Pippinus filius Anchesigilli dominari sub regibus coepit in Austrasia. Qui ex uxore Pletrude duos filios habuit Drogum et Grimoaldum. Sed ex concubina genuit Carolum Tuditem. Porro Theoderico successit Clodoveus filius ejus, et Clodoveo Childebertus, et Childeberto Dagobertus filius ejus. Hac denique tempestate coeperunt reges Francorum a solito vigore deficere, et regni negotia per majores aulae regiae administrare, id est per dapiferum, comestabulum, et camerarium. Post haec mortuus est Pippinus, et successit ei Carolus Tudites filius ejus. Qui Tudites a majoribus fabrorum malleis, quibus tundi et extenuari massa solet, appellabatur. Qui major aulae regiae factus sub Dagoberto minore satis strenue cum Sarracenis pugnavit. Nam praecedenti tempore Sarraceni ex Africa transfretantes in Hispaniam, eam subjugaverunt; indeque Dagoberti temporibus cum uxoribus et pueris erumpentes, Aquitaniam Galliae provinciam invaserunt, et usque ad Septimaniae et Viennensis provinciae fines, quaeque depopulantes pervenerunt. Sed hos Carolus Tudites duobus magnis praeliis, uno in Aquitania, et altero juxta Narbonem ita devicit, ut in Hispaniam eos redire compelleret. In quo bello trecenta Sarracenorum millia interfecit. Iste est Carolus Tudites, qui propter assiduitatem bellorum res ecclesiasticas laicis tradidit, pugnavit etiam contra Saxones et Bavaros [Bavarios], quos cum magna difficultate superavit. Pugnavit et cum Heudone Aquitanorum duce, et Ranfredum comitem regalis palatii e palatio expulit. Sed unam ei tantum civitatem, hoc est Andegavensem concessit. Porro Dagoberto regi Francorum successit Theodoricus filius ejus. Carolus quoque Tutides defunctus est. Et obtinuerunt principatum ejus filii ejus, Carolus Magnus atque Pippinus. Praefato denique Dagoberto decedente regnavit pro eo Theodoricus filius ejus; et Theodorico successit Childericus, quem et Hildericum vocant. De quo cum esset vir inutilis ac remissus, Pippinus major aulae regiae studuit per legatos Zachariam Romanum antistitem interrogare dicens, an ille deberet esse rex Franciae, qui, otio deditus, solo nomine regio contentus erat. Cui pontifex remandavit illum debere appellari regem qui bene regeret rempublicam. Qua responsione Franci animati Hilderico in monasterium detruso, et monachali tunica palliato, Pippinum sibi regem constituerunt. Mortuo proinde Pippino anno regni sui decimo quinto, Carolus et Carolomannus filii ejus regnum obtinuerunt. Quorum Carolus in Noviomensi urbe suscepit regiam coronam, et frater ejus Carolomannus Suessione. Sed Carolomannus, transacto biennio quo sublimatus est in regnum, vita decessit. Et uxor ejus, et filii ejus ad Desiderium Longobardorum regem nulla vi compulsi fugerunt. Sicque totius regni Francorum monarchiam Carolus solus obtinuit.