|
Carolus primo regni sui anno Aquitaniam ingressus ducem Hunoldum, qui
post Waifarii mortem eam provinciam sibi retinere parabat, aggressus
est; quem etiam Vasconiam petere compulit. Sed Carolus Vascorum duci
Lupo mandavit ut perfugam reddat, et nisi hoc mature faciat bello se eum
expetiturum. Lupus vero, saniori usus consilio, non solum Hunoldum
reddidit, verum etiam seipsum cum provincia, cui praeerat, ejus
potestati promisit. Porro dum ad Carolum sicut dictum est Francorum ex
integro pervenisset regnum, legatus Romanae Ecclesiae nomine Petrus, ab
Adriano pontifice missus ad eumdem gloriosum regem Carolum venit,
postulans ab eo auxilium contra Longobardorum regem Desiderium, qui more
patris sui Astulphi Romanam inquietavit Ecclesiam. Cui Carolus obediens
bellum contra Desiderium magna virium copia praeparavit, et per montem
Cenisium Italiam intravit, et forti robore Ticinum nunc Papiam Italiae
civitatem circumdedit, ubi Desiderium regem cepit, et in exsilium misit.
Praeterea filium Desiderii Adalgisum a regno patrio effugavit, et
subactae Italiae fil ium suum Pipinum regem constituit. Quo in Italia
composito negotio Saxonicum bellum arripuit. Saxones autem ita sunt
virtute ejus perdomiti et emolliti, ut decem millia hominum ex eis cum
uxoribus et parvulis sublata transtulerit, et per Galliam et Germaniam
multimoda divisione distribuerit. Talique tandem conditione bellum
constat esse finitum, ut, abjecto daemonum cultu, Christianae fidei
sacramenta susciperent, et Francis uniti unus cum eis populus
efficerentur. Interim tamen dum hoc bellum gereretur, dispositis per
loca congrua praesidiis, Hispaniam est ingressus. Saltuque Pyrenaei
montis superato, et omnibus, quae adierat, oppidis atque castellis in
deditionem susceptis, reversus est. Sed dum inde rediret in ipso
Pyrenaei jugo Vasconum perfidiam est expertus. Nam cum agmine longo ut
loci et angustiarum sitis exigebat porrectus iret exercitus, Vascones in
sinu montis insidiis collocatis, extremam partem agminis invaserunt, et
in subjectam vallem dejecerunt.
Consertoque cum eis praelio, omnes quos invenerunt interfecerunt. In quo
praelio Eggibardus, regiae mensae praepositus, Anselmus comes palatii,
et Rolandus praefectus limitis Britannici cum aliis compluribus
interfecti sunt. Ex quibus Rolandus Blavis castello deportatus et
sepultus. His quoque diebus magnus rex Francorum Carolus ab Hispania
reversus reperit conjugem Hildegardam geminam edisse prolem. Post haec
Carolus subjugatis Narbonensibus in Franciam regressus est, et non post
multum temporis ad Capuam Campaniae urbem per Italiam perrexit, et inde
rediens Beneventanis bellum indixit. Verum dux Provinciae, Aragisus
nomine, ferocitatem regis ferre non praevalens, filios suos, Romoaldum
et Grimoaldum, obsides ei pro conservanda fidelitate transmisit. Et
iterum post haec Carolus Magnus ad Galliam reversus. Bajoaricum denique
bellum est exortum, et celeriter consummatum. Sed et Suaevis bellum est
illatum, Dani vero Suaevis erant confoederati. Sed hos omnes una tantum
expeditione edomuit Carolus. Hunnos quoque et Avares bello aggressus
est. Quod bellum intra octavum, ex quo coeptum fuerat, annum feliciter
consummatum est. Totam praeterea Frisiam atque Britanniam suo dominatui
subjugavit.
|
|