|
Carolus igitur Magnus ex rege Francorum factus imperator Romanorum, anno
Incarnationis Dominicae septingentesimo octogesimo quarto, imperavit
annis circiter quadraginta septem. Hic suscepta sicut superius dictum
est et ordinata republica inchoavit opera plurima ad imperii dignitatem,
inter quae videntur esse praecipua, basilica Sanctae Mariae Aquisgrani,
et pons apud Maguntiacum in Rheno quingentorum passuum longitudinis.
Praecipue aedes sacras in toto regno suo ubicunque collapsas reperit,
pontificibus, ad quorum curam pertinebant ut restaurarentur, adhibens
curam per legatos imperavit, ut imperata perficerentur. Praecipue vero
Romanam Ecclesiam defendebat, et suis opibus exornabat. Religionem
christianam summa pietate semper excoluit, et ecclesiam mane et vespere,
et nocturnis horis, et sacrificii tempore impiger frequentavit. Circa
pauperes quoque maxima liberalitate praeditus erat, ut qui non solum in
regno suo, verum etiam in transmarinis regionibus illis subveniebat, et
in Syriam, Aegyptum, et Africam, et Jerosolymam, et Alexandriam, atque
Carthaginem pecunias multas mittere satagebat. Legebantur ei historiae,
et res gestae. Delectabatur et in libris sancti Augustini, praecipue in
iis, qui De civitate Dei titulum habent. Habuit praeterea tres filios,
Carolum, Pippinum, et Ludovicum. Verum tandem magnificus imperator
Carolus cum finem sibi vitae cerneret imminere, Ludovico filio suo
coronam imperialem dereliquit. Decessit autem anno vitae suae
septuagesimo secundo, regni vero sui quadragesimo septimo, et
Incarnationis Christi octingentesimo decimo quarto, indictione quarta,
quinto Kalendas Februarii. Sepultus est autem in ecclesia Beatae Mariae
Aquisgrani. Eodem quoque tempore claruit Aegidius sanctus confessor
praecipuus, natione Graecus, qui Dei nutu veniens ad Gallias, in
provincia cui Septimania nomen est, eremiticam duxit vitam.
|
|