|
Ludovicus denique pius Magni Caroli imperatoris filius, post patris
obitum Romanum obtinens imperium, anno Incarnationis Dominicae
octingentesimo decimo quarto, imperavit annis ferme viginti septem. Hic
fuit vir clementissimae naturae. Unde cum, juxta suorum lenitatem morum,
rempublicam disponeret, tulit finem multis adversitatibus plenum, tam a
liberis quam regni proceribus crudeliter impugnatus. Fuit etiam
praeceptorum Domini ferventissimus exsecutor, et legis sanctae
strenuissimus propugnator. Ipsius denique tempore coeperunt deponi ab
episcopis et clericis baltei gemmis onerati, et saecularia ornamenta.
Genuit etiam ipse serenissimus imperator filios tres ex Hermengarda
prima uxore sua, Lotharium, Pippinum, atque Ludovicum: et ex secunda
nomine Judith Carolum regem Francorum. Porro Lotharius imperatoris
primogenitus, dum esset a patre benegnissimo rex super Italiam
constitutus, Romam venit, et sancto Paschae die in Ecclesia Sancti Petri
a Paschali papa coronam cum nomine suscepit Augusti. Verum Lotharius
iste postea patrem suum Ludovicum comprehendit, et apud Sancti Medardi
monasterium custodiri mandavit. Uxorem quoque ipsius Judith exsilio
relegavit, et Carolum, quem ex ea Ludovicus genuerat, castro Privinnae
commendavit. Sed non multo post Franciae principes imperatorem Ludovicum
a custodia liberaverunt, et patri Lotharium filium reconciliaverunt.
Post haec vero clementissimus imperator inter quatuor suos filios suum
divisit imperium, et Lothario quidem Italiam, Ludovico autem Germaniam
atque Saxoniam, Pippino Aquitaniam, Carolo vero Franciam delegavit atque
Burgundiam. Sed Lotharius hanc imperii divisionem non aequanimiter
tulit, et totum imperium sibi subjicere tentavit. Quod ut pater
comperit, illico adversus eum iter arripuit. Sed in ipso itinere adversa
comprehensus valetudine, diem claudit extremam. Post cujus obitum
quatuor ejus filii apud Fontanidum campum atrociter inter se
dimicaverunt. In quo bello Franciae, Italiae, Aquitaniae, Alemaniae,
Saxoniae, Burgundiaeque omnes pene milites mutuis vulneribus sese
occidere. Victoriam tamen Carolus Calvus obtinuit. Floruit etiam his
temporibus Theodulfus, Floriacensium abbas et Aurelianensium episcopus.
Qui cum insimulatus multis criminibus apud imperatorem Ludovicum
fuisset, Andegavos est exsilio relegatus. Ubi dum custodia teneretur,
contigit ut eodem die Palmarum veniret jam dictus imperator. Et dum
secus domum, qua custodiebatur idem Theodulfus, processio pertransiret,
facto silentio praesente imperatore illos pulcherrimos versus, qui nunc
usque per Galliam in eadem solemnitate psalluntur, a se editos per
fenestram decantavit, quorum hoc est exordium. Gloria, laus, et honor
tibi sit, Rex Christe Redemptor. Quibus verbis imperator emollitus, mox
eum a vinculis absolvi praecepit, et priori gratia condonavit. Floruit
quoque per idem tempus Rabanus. Porro Lotharius post patris obitum non
multis diebus evolutis adversa valetudine correptus, monachus factus
est, relinquens Ludovico filio suo Italici dignitatem imperii. Carolus
vero Franciam, Burgundiam, et Aquitaniam obtinuit solus. Ludovico autem
in Italia successit Lotharius, et Lothario Hugo. Isti sunt quoque, qui
post Ludovicum imperaverunt in Alemania, Ludovicus, Carolus, Arnulfus,
Ludovicus, Conradus, Henricus, Otho, Otho, Otho, Henricus, Conradus,
Henricus, Henricus, Luiterus. Verum Carolo Calvo successit Ludovicus
Gallus, et huic Carolomannus, et Carolomanno Ludovicus, et Ludovico
Carolus Simplex.
|
|