scripturae atque divinae; et quod mundana divinae subserviat, cum adjectione quorumdam continens decem capitula. |
CAP. I. De materia mundanae scripturae et divinae. |
Sane scriptura saecularis materiam habet opus conditionis. Divina Scriptura materiam habet opus restaurationis. Duo quippe sunt Dei opera: opus conditionis, et opus restaurationis. Opus conditionis est quo factum est ut essent quae non erant; opus restaurationis est quo factum est ut melius essent quae perierant. Opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis. Opus restaurationis incarnatio Verbi est cum omnibus sacramentis suis. Opus conditionis in sex diebus factum est. Opus restaurationis non nisi sex aetatibus perfici potest. Sex tamen sunt contra sex, ut idem cognoscatur esse Redemptor, qui et Creator. |