|
Testamentum dicitur sacra Scriptura, humana consuetudine dante
occasionem. Antiquitus enim qui carebant liberis, adoptabant liberos, et
cum constituebant illos haeredes, testes vocabant, et scribebant
chirographum, non tamen ita ratum, quin posset mutari vivente testatore.
Similiter Deus, unum Filium habens ex natura, multos voluit adoptare ex
gratia, et primitus unum elegit Abraham cui praecepit exire de
cognatione sua, et promisit ei terram Palaestinam (Genes. XII). Posthaec
eductis filiis Israel de Aegypto eamdem repromisit, et ne dubitarent,
fecit testamentum in certitudinem promissae haereditatis, scilicet
legem, quae per Moysen data est. Sed quia Deus non poterat mori, et
testamentum morte testatoris confirmandum erat, interfectus est pro eo
agnus mysticus, cujus sanguine respersus est liber, et totus populus in
confirmationem promissae haereditatis. Eodem modo Dominus Jesus
Christus, vocans ad aeternam haereditatem non unum hominem, sed omnes
gentes, fecit testamentum, scilicet Evangelium. In cujus confirmationem
non agnus ille antiquus occiditur, sed ipse (quia homo erat, et mori
poterat) mortem subiit. Et sicut Deus ad Vetus Testamentum dandum
vocavit testes, Aaron scilicet, et Mariam sororem ejus, et Ur, ita
Christus, quia majora promisit plures vocavit testes, videlicet
apostolos et martyres. Vetus dicitur Testamentum primum, quia prius
datum est, vel quia de rebus veterascentibus institutum est. Novum
dicitur quia de immutabilibus et semper novis loquitur.
|
|