CAP. II. Quare tria visibilia mundi, tria invisibilia Dei demonstrant.

Nec praetermittendum quod per opus conditionis tria invisibilia Dei demonstrantur. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Tria sunt invisibilia Dei, potentia, sapientia, benignitas. Ab his tribus omnia, in his tribus consistunt omnes, per haec tria reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat, benignitas conservat. Quae tamen tria sicut in Deo ineffabiliter unum sunt, ita in operatione separari non possunt. Potentia per benignitatem sapienter creat. Sapientia per potentiam benigne gubernat. Benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam manifestat creaturarum immensitas, sapientiam decor, bonitatem utilitas. Immensitas creaturarum constat in multitudine et magnitudine. Multitudo in similibus, in diversis, in permistis. Magnitudo est in mole et spatio. Moles est in massa et pondere. Spatium est in longo et lato, profundo et alto, Decor creaturarum est in situ et in motu, in specie et qualitate. Situs est in compositione et ordine. Ordo est in loco, et tempore, et proprietate. Motus est quadripertitus, localis, naturalis, animalis, rationalis. Localis est antorsum et retrorsum, dextrorsum et sinistrorsum, sursum et deorsum, et circum. Naturalis est in incremento et decremento. Animalis est in sensibus et appetitibus: Rationalis est in factis, et consiliis. Species est forma visibilis, quae oculo discernitur, sicut colores et figurae corporum. Qualitas est proprietas interior, quae caeteris sensibus percipitur, ut melos in sono auditu aurium, dulcor in sapore gustu faucium, fragrantia in odore olfactu narium, levitas in corpore tactu manuum. Utilitas creaturarum constat in grato, et apto, et commodo, et necessario. Gratum est quod placet, aptum quod convenit, commodum quod prodest, necessarium sine quo quid esse non potest.