CAP. III. De Scripturae divinae triplici modo tractandi.

Tractat de materia sua triplici modo divina Scriptura, secundum historiam, secundum allegoriam, et secundum tropologiam. Historia est rerum gestarum narratio, quae in prima significatione litterae continetur. Allegoria est, cum per id quod factum dicitur, aliud factum sive in praeterito, sive in praesenti, sive in futuro significatur. Tropologia est, cum per id quod factum legimus quid nobis sit faciendum agnoscimus, et in hoc valde excellentior est divina Scriptura scientia saeculi, quod in ea non solum voces, sed et res significativae sunt. Sicut igitur in eo sensu, qui est inter voces et res, necessaria est cognitio vocum, sic in eo sensu qui inter res et facta vel facienda mystica versatur, necessaria est cognitio rerum. Cognitio vocum in duobus consistit, in pronuntiatione et significatione. Ad solam pronuntiationem pertinet grammatica, ad solam significationem pertinet dialectica. Ad pronuntiationem simul et cognitionem pertinet rhetorica. Cognitio rerum est in forma et natura. Forma est in exteriori dispositione; natura, in interiori qualitate. Omnis autem dispositio vel in numero est, ad quam pertinet arithmetica; vel in proportione, ad quam pertinet musica; vel in situ, ad quem pertinet geometria; vel in motu, ad quem pertinet astronomia. Ad interiorem qualitatem physica spectat.