CAP. V. De significatione vocum et rerum.

Voces non plus quam duas aut tres habent significationes. Res autem tot possunt habere significationes, quot habent proprietates. Hae autem res primae, res secundas significantes sex circumstantiis discretae considerantur, quae sunt hae, res, persona, numerus, locus, tempus, gestum. Res autem hic intelligitur in materia quacunque, vel substantia inanimata coelestium, sive terrestrium constituta, ut sunt lapides, ligna. Res duobus modis significat, natura et forma. Natura, ut nix, quia frigida est, exstinctionem designat libidinis. Forma, quia candida est, munditiam designat boni operis. Persona significat, ut Isaac significat Deum Patrem, Jacob gentilium populum. Numeri significant novem modis in divino eloquio. Secundum ordinem positionis, ut unitas, qui prima est in numeris, rerum omnium principium significat. Binarius, quia secundus est, et primus ab unitate recedit, peccatum significat, quo a primo bono deviatum est. Secundum qualitatem dispositionis, ut idem binarius, qui sectionem recipit, et in duo dividi potest, corruptibilia et transitoria significat. Ternarius vero, quia unitate media interveniente sectionem non recipit, ut in duo aequa dividatur, incorruptibilia significat. Secundum modum porrectionis, ut septenarius ultra senarium, requiem post operationem; secundum formam dispositionis, ut denarius, quia in longum tenditur, rectitudinem fidei significat; centenarius, quia in latum expanditur, amplitudinem charitatis; millenarius, quia in altum levatur, altitudinem spei. Secundum computationem, ut denarius perfectionem quia in eo porrectio computationis finem facit; secundum multiplicationem, ut duodenarius universitatem significat, quia ex ternario et quaternario invicem multiplicatis perficitur, quoniam quaternarius corporalium, ternarius spiritualium forma est. Secundum partium aggregationem, ut senarius forma est perfectionis, propterea quod ejus ternarius, binarius, et unitas, aggregatae simul totum complent, et nec ultra exuberant, nec infra subsistunt, secundum multitudinem, ut binarius propter duas unitates charitatem Dei, et proximi significat, ternarius propter tres Trinitatem; secundum exaggregationem, quale est illud in Levitico: Addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Levit. XXVI). Ubi nihil aliud, quam multiplicitas signatur poenae expressa per septenarium. Loca significant, ut Jericus significat defectionem mundanam; stabulum, ecclesiam; Jerusalem, vitam aeternam. Tempus significat, ut quod leguntur facta encaenia Jerosolymis, et hiems erat. Hiems in hoc loco frigidam infidelitatem designat Judaeorum. Gestum significat, ut venit Jesus in Bethaniam, et suscitavit Lazarum. Bethania dicitur domus obedientiae, et ad obedientem venit Christus, ut resuscitet Lazarum, id est animam mortuam in peccatis.