CAP. VII. De creatione mundi, et operibus sex dierum.

De creatione mundi sic refert Scriptura, dicens: In principio creavit Deus coelum et terram (Genes. I). Coelum vocat tria elementa, ignem, aerem, aquam, quae erant in una confusione permista, sive in una permistione confusa circa quartum, quod est terra, fluctuantia; quae terra in medio, et in uno trium suo pondere librata subsidebat. Deinde vocat Scriptura sacra tria elementa, quae simul erant permista, aquas, tenebras; deinde aquas, ubi dicit: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Ibid.); tenebras ubi ait: Tenebrae erant super faciem abyssi (Ibid.). Coelum propter suspensionem, aquas propter mobilitatem et fluctuationem, tenebras propter confusionem. Abyssus est concavitas terrae, quae receptaculum inferiorum futura erat aquarum. In principio itaque creata sunt coelum et terra, id est quatuor simpla elementa omnium faciendorum materia; deinde subinfert Scriptura: Dixit autem Deus: Fiat lux, et facta est lux (Ibid.). Lux illa primaria eo in loco creditur facta quo sol modo quotidie oritur, et per eamdem viam per quam sol creditur gyrasse, ac sic vespere et mane peregisse, et hoc fuisse opus primae diei. Secunda die firmamentum factum est in medio, id est in medio confusionis illius trium elementorum, quae in principio coelum, deinde aqua, deinde tenebrae vocata dignoscitur; et hic in opere secundae diei aquarum vocabulo nominatur. Factum est autem firmamentum in medio aquarum, ita ut partem earum concluderet intra, et haberet sub se, partem vero excluderet a se, et haberet supra se. In massa enim universitatis id, quod est intimum, est infimum; quod est extremum, est supremum. Verbi gratia: terra in rebus corporalibus omnium est intimum, et ipsa est omnium infimum. Aquae, quae supra firmamentum sunt, sunt extrema, et ipsae omnium sunt suprema. In rebus vero mediis quaecunque sunt interiora, ipsa sunt inferiora, et quaecunque sunt exteriora ipsa sunt superiora. Firmamentum vero ex stellis sibi infixis esse volubile comprobatur, sed de qua materia factum sit ignoratur. Terra die jussu divino moles aquarum, quae spatium illud quod inter coelum et terram est occupatum tenebat, deorsum versa in abyssum descendit, et sic aer in medio purus et serenus permansit. Deinde jussit Deus ut terra herbas et arbores secundum species suas germinaret, et germinavit. Quarta die fecit luminaria, quae in firmamento probantur esse fixa, exceptis septem planetis, quorum ista sunt nomina: Luna, Mercurius, Venus, Sol, Mars, Jupiter, Saturnus. Quinta die fecit de aqua pisces et aves, sed pisces in aqua dimisit, avibus vero in aere mansionem habere constituit. Sexta die fecit bestias in terra. Mundo igitur creato, disposito, ornato, et eo, quod esset humano corpori necessarium, commodum, gratum parato, fecit Deus hominem possessorem omnium, dominum universorum, qui, quamvis tempore posterior, causa tamen prior, dignitate superior invenitur. Fecit autem Deus corpus humanum de limo rubrae terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio (Gen. II). Paradisus locus est in Orientis partibus, pro nunquam, propter magnam aeris temperiem, frigus vel aestus attingit, sed perpetuus Marius, vernalisque jucunditas, atque serenitas perseverat. In quo erat lignum vitae, de quo quandiu homo comederet, nunquam infirmaretur, nunquam senesceret, sed, peracta obedientia, sicut modo per mortem, ita tunc sine morte ad consortium angelorum transferretur. In quo erat etiam lignum scientiae boni et mali, per quod homo debuit experiri bonum si de eo non comederet, malum si comederet. In hoc itaque loco posuit Deus hominem quem fecerat, lignum scientiae boni et mali illi tantummodo interdicens; deinde cunctis animantibus ad Adam adductis, et omnibus ab eo nominibus impositis, fecit Deus Evam, quam dedit viro, de quo facta erat, sociam: Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I). Et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat (Gen. II).