|
Habet Asia provincias multas et regiones quarum nomina et situs breviter
expediam, sumpto initio a paradiso. Paradisus est locus in Orientis
partibus omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus. Habet lignum
vitae; non ibi frigus est, non aestus, sed perpetua aeris temperies.
Habet fontem, qui in quatuor flumina dividitur. Paradisus Graece,
Hebraice dicitur Eden, quod utrumque junctum in nostra lingua dicitur
hortus deliciarum. India Asiae regio est inter Oceanum et Indum fluvium,
et ab Indo fluvio nomen trahit. Habet gentes multas, et oppida, insulam
Taprobanam gemmis et elephantibus refertam, Chrysam et Argyram auro et
argento fecundas. Bis metit in anno, gignit tincti coloris homines et
elephantos ingentes, et rhinoceronta bestiam, psittacum avem, ebenum
lignun, cinnamomum, piper, et calamum aromaticum. Mittit ebur, berillos,
chrysoprasos, adamantes, lignetes, carbunculos, margaritas, uniones,
quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Habet et montes aureos, quos
adiri propter dracones, tigres, et gryphes, et immensorum hominum genera
sane quam difficile est. Inter Indum et Tigrim fluvium sunt Aracusia,
Parthia, Assyria, Media, Persis. Aracusia ab oppido suo nomen accepit.
Parthiam Parthi e Scythia egressi occupaverunt, eamque de suo nomine
Parthiam vocaverunt. Assyria ab Assur filio Sem est vocata qui illam
post diluvium primus incoluit. In hac inventus est usus purpurae. Inde
odores crinium, et corporum unguenta venerunt. Media et Persis a Medo et
Perseo regibus sunt nominatae. In Media arbor invenitur, quam alia regio
non habet. Persae ignem colunt, et pyromantiam dicuntur invenisse. Inter
Tigrim et Euphratem fluvios sunt Mesopotamia, Chaldea, Arabia.
Mesopotamia Graeca etymologia dicitur quod duobus fluviis ambiatur,
Tigri et Euphrate. Arabia appellatur, id est sacra, eo quod in ea sit
regio thurifera. Haec dicta est Saba a Saba filio Chus. Invenitur in ea
arbor thus, myrrha, cinnamomum, Phoenix avis, sardonyx gemma. Inter
Euphratem et mare Mediterraneum sunt Syria, Phoenicia, et Palaestina,
quae continet Judaeam, et Samariam, et Galilaeam. Syriam Syrus quidam
nomine a suo fertur vocabulo nuncupasse. Invenitur in ea lapis Syrius
qui integer fluctuare dicitur, comminutus mergi. Phoeniciae Phoenix, qui
in ea regnavit nomen dedit. In ea est Tyrus. Palaestina a Philisthiim
sua metropoli nominatur; Judaea a Juda. Haec est Chanaan dicta a Chanaan
filio Cham. In medio Judaeae est Jerusalem, quae est umbilicus totius
terrae, variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima
balsamis. Samaria ab oppido, quod Samaria dictum est nomen habet.
Galilaea dicta est, quod candidos homines gignat, terra frugibus satis
fecunda. In latere Asiae ad aquilonem ab oceano Orientali occidentem
versus porrigitur Scythia, haec undique montibus clauditur, in ejus
extremitate ad orientem sunt Seres. Invenitur in ea smaragdus optimus,
et crystallus purissimus. Sub Scythia a mari Caspio usque ad Euxinum,
vel Hellespontum, et fluvium Tanaim sunt Amazonia, Albania, Hircania,
Bactria, Hiberia, Armenia, Cappadocia, Cholcos, Asia minor, Cilicia.
Amazonia dicta est eo quod in ea feminae regnant, quae, ne impediantur a
sagittando, puellis suis dextram mamillam adimunt. Albania ab albedine
populi. Hujus terrae canes ingentes tantae feritatis sunt, ut tauros
premant, leones perimant. Hircania ab Hircania silva copiosa feris, et
gregibus, pantheris, et pardis. Bactriae Bactrius amnis nomen dedit.
Haec habet camelos, pedes nunquam atterentes. Armenia ab Armeno quodam
nomen trahit. In ejus montibus post diluvium arca quievit. Cappadociam
urbs proprie nominavit, terra ante alias nutrix equorum. Asia minor
habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphi
liam, Isauriam et Lyciam. Cilicia a Cilice quodam nomen habens, habet
metropolim Tarsum. In latere australi Asiae porrigitur mare Rubrum, ab
oceano Orientali occidentem versus usque ad confinia Arabiae et
Palaestinae. Inter mare Rubrum et oceanum Australem ad orientem supra
est Aethiopia superior, quae ab occidente montibus Aethiopicis per
transversum clauditur. Sub Aethiopia sunt Aegyptus superior, deserta
Aegypti, Aegyptus inferior, Lybia. Egyptus est regio imbribus insueta,
habet crocodilum bestiam et ibim, ac pelicanum aves
|
|