CAP. III. De Africa et partibus ejus:

Africae regiones ab Oriente ad Occidentem porriguntur sic: Aethiopes, Nadaberes, Garamantes, Lybia Cyrenensis, Tripolitana, Futhensis, Zeugis, Getulia, Numidia, Tingitania, Mauritania. Syrtes autem a mari Mediterraneo exeuntes usque ad oceanum Atlanticum in obliquum ductum porrectae dividunt Zeugin, Numidiam, et Mauritaniam a desertis Africae, ultra quae sunt Aethiopes. Nadal eres a Nadaber loco vocantur. Garamantes quoque a Garamo oppido nominantur. Lybia Cyrenensis a Cyrene civitate dicta est. Tripolitana a tribus civitatibus suis. Futhensis autem a Futla putatur cognominata. Porro in Zeugi est Carthago, Getulia, ut fertur, piscatores non habet: Numidia ab incolis per pascua vagantibus nemen trahit. Nam lingua eorum Numidae incertae sedes vocantur. Tingitania a Tingi metropoli nomen habet. Mauritania a mauro, quod est nigrum, nominatur .