|
Sane sciendum est quod tota ista series et porrectio temporis dividenda
est in duos status, veterem et novum, et tria tempora, naturalis legis,
et scriptae, et gratiae; et sex aetates, quarum prima est ab Adam usque
ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; Tertia, ab Abraham usque ad
David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a
transmigratione Babylonis usque ad adventum Christi; sexta, ad abventu
Christi usque ad finem mundi. Item quinque praecedentes aetates ab Adam
usque ad Christum per quatuor successiones dividuntur. Prima successio
patriarcharum fuit ab Adam usque ad Moysen; secunda Judicum, a Moyse
usque ad David; tertia Regum, ab David usque ad transmigrationem
Babylonis; quarta Sacerdotum, a transmigratione Babylonis usque ad
Christum. Igitur per istarum quatuor successionum viros eximios ab Adam
usque ad Christum sermonem extendo, deinde ab adventu Christi usque ad
tempora nostra, primum per imperatores Romanorum, deinde per reges
Francorum narrationem deduco.
|
|