CAP. X. Historia ab Ezechias usque ad reditum de Babylonia.

In diebus Ezechiae conatus est Sennacherib transferre Judam, sed non permisit eum Dominus; percussit autem in castris Assyriorum centum octoginta millia virorum. Post haec interfecerunt ipsum Sennacherib filii sui in templo Dei sui. Post Ezechiam regnavit Manasses filius ejus, fecitque malum juxta ritum Gentium, et adoravit omnem militiam coeli; et traduxit filium suum per ignem, et fecit malum super omnes reges, qui fuerunt ante eum in Jerusalem. Locutusque est Dominus per manus servorum suorum Prophetarum dicens: Quia fecit Manasses abominationes istas, delebo Jerusalem, et tradam eam in manus inimicorum ejus. Mortuo Manasse, regnavit Amon filius ejus pro eo. Hic ambulavit in via patris sui, et interfecerunt eum servi sui. Regnavitque Josias pro eo. Ambulavitque Josias in via David patris sui, et non declinavit ab ea ad dexteram neque ad sinistram, et fecit mundari templum, et celebrari Phase quale non fuit a diebus Judicum usque ad tempus illud. Destruxit quoque altare, quod fecerat Jeroboam in Bethel, et combussit in eo ossa sacerdotum qui obtulerant super illud incensum. Verumtamen non est aversus Dominus a furore suo, quem locutus est contra Judam. Josias denique congressus cum Nechar rege Aegypti occisus est in campo Magendo, et regnavit Joatham tribus mensibus, quibus expletis memoratus Nechar coepit eum, et duxit in Aegyptum, et constituit regem pro eo Eliachim filium Josiae, quem vocavit Joachim. Condemnavit etiam Judam centum talentis argenti, et talento auri. Annoque Joachim undecimo venit Nabuchodonosor in Jerusalem, et exegit ab eo tributum, quod Aegyptiorum regi solvere solebat, quod ille tribus annis reddere non erubuit, tertio anno audiens Aegyptios contra Babyloniam dimicaturos solvere distulit, unde sicut rebellem eum Nabuchodonosor interfecit, et ad tria millia viros de Juda captivos duxit, et constituit pro eo regem Joachim, qui Jechonias nominatur. Quem Jechoniam non multis interjectis diebus, obsedit Nabuchodonosor, et venientem sibi obviam cum matre et quibusdam de populo cepit, et duxit in Babylonem, et constituit pro eo Sedechiam patruum ejus. Sed et hic Sedechias non multo post contra Nabuchodonosor rebellare coepit, et tunc secundo reversus Nabuchodonosor duxit eum in Babyloniam captivum, et murum civitatis evertit, et templum exussit, et vasa sancta asportavit, et posuit in templo Dei sui. Vixitque Nabuchodonosor post eversionem templi viginti quinque annis. Et hoc recedente, regnavit Evilmerodach: et post hunc Labosordac, et post hunc Egesar, et post hunc Balthasar, quo regnante completi sunt anni septuaginta quibus prophetaverat Jeremias Judaeorum captivitatem esse solvendam. Igitur his diebus Cyrus Babyloniam expugnavit, et Judaeorum captivitatem relaxavit, sicut scriptum est in libro Esdrae Prophetae. In anno primo Cyri regis Persarum, ut impleretur verbum Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et traduxit vocem in universo regno suo per scripturam dicens. Omnia regna mundi dedit mihi Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quisquis in vobis est de universo populo ejus, sit Dominus Deus cum eo, et ascendat.