|
Cyrus igitur relaxata Hebraeorum captivitate, ferme quinquaginta hominum
millia regredi in Judaeam permisit. Josedech quoque de genere Aaron
sacerdotem, qui fuit cum patribus abductus, redire mandavit, ut ritus
veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur.
Cujus fidelis Jesus post eum populum rexit. Itaque per summos sacerdotes
post reversionem de Babylone rerum summa agebatur. Illi autem qui
venerunt de Babylone statim fundaverunt templum, et fundato templo
obtulerunt sacrificium, steteruntque sacerdotes in ornatu suo et
Levitae, et laudabant Deum Israel, et facta est laetitia magna in
populo. Mortuo deinde Cyro rege Persarum detulerunt Samaritae
accusationem adversus Judaeos ad filium ejus, qui Cambyses, et Assuerus,
et Artaxerces est nominatus. Intermissum est igitur opus, donec
consummaretur sub Dario, anno secundo regni ejus. Et hujus Darii anno
secundo, obtinente Zorobabel duce, completa est aedificatio templi,
quadragesimo sexto anno postquam coepit aedificari. Unde Judaei Domino
in Evangelico sermone dixisse referuntur: Quadraginta et sex annis
aedificatum est templum istud, etc. Dario successit Xerxes filius ejus.
Cujus regni anno septimo Esdras scriba legis Dei, ascendit de Babylone;
qui Aegypti referens ad templum Domini pecunias sacras, argenti talenta
sexcenta quinquaginta, et vasa argentea talentorum centum, et vasa aurea
talentorum viginti, qui et celebravit solemnitatem scenophegiorum.
Remeavit etiam Nehemias ipsius regis pincerna de Susis castro, anno
ejusdem vigesimo qui muros civitatis reaedificavit. Praefatus etiam
Esdras Bibliothecam Veteris Testamenti, post incensam legem a Chaldaeis
divino afflatus spiritu, reparavit; cuncta legis, ac prophetarum
volumina, quae fuerunt a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus
Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in
lege, quot habentur et litterae. Nehemias quoque misit nepotes
sacerdotum illorum qui, in transmigratione sacrum ignem in puteo sicco
servaverant. At illi non invenerunt ignem, sed aquam crassam, quam
jussit Nehemias aspergi super ligna et holocausta, et accensus est ignis
ex aqua illa, et mirati sunt omnes. Tabernaculum vero foederis, et arca,
et altare incensi, quae Jeremias propheta in monte Abarim abscondit, in
eodem monte sunt usque in praesentem diem. Porro Jesu, successit Joachim
et Joachim Heliasib, et Heliasib Judas, et Judae Joannes, et Joanni
Jaddus, denique Jaddi temporibus Alexander Magnus regem aggressus est
Persarum expugnare, mandavitque Jaddo ut fidelitatem, quam Dario regi
Persarum promiserat, et eo usque servaverat, ipsi deinceps observaret.
Respondit Jaddus se Dario fidem jurasse, et quod hoc ipse peteret donec
ille viveret, nequaquam facere posse. Unde iratus Alexander comminatus
est quod urbem Jerusalem subverteret. Extimuit itaque Jaddus, et convoca
o clero et populo intimavit eis rem. Oblatum est sacrificium, et preces
fusae ad Dominum. Quibus peractis pontifex omnes dimisit, et ipse solus
remansit, statimque sopore depressus vidit visionem, dictumque est ipsi:
Ne timeas Alexandrum, sed indueris veste sacra, et sacerdotes induentur
stolis suis, et cum venerit exibitis, et suscipietis eum cum honore;
nihil enim robis mali facturus est Alexander. Interea Magnus Alexander
magnis viribus Jerosolymam properabat. Cumque appropinquaret civitati,
exivit pontifex cum omni populo et clero. Putabant Alexandrini, quod eos
statim interficeret, et urbem deleret. Sed cum vidisset summum
pontificem salutavit, miratique sunt omnes Alexandri milites vehementer.
Cumque regem de hac re interrogare dubitarent, unus, qui illi erat
caeteris familiarior, interrogavit eum, dicens: Quare rex istum prae
omnibus salutasti? Respondit rex: Cum essem adhuc in terra mea vidi
istum in somnis dicentem mihi quod regnum possem obtinere Persarum, ideo
eum prae omnibus salutavi. Summus itaque pontifex cum pompa cleri, et
frequentia populi regem ad templum deduxit, oblatumque est pro eo
sacrificium. Denique recedens Alexander promisit quod locum illum
deinceps diligeret, honoraret et exaltaret. Porro Jaddo successit Onias,
et Oniae Simon justus, et Simoni justo Eleazarus. Iste misit septuaginta
interpretes Ptolemaeo Philadelpho, qui secundus post Alexandrum regnavit
in Aegypto. Eleazaro successit Manasses, et Manassae Onias, et Oniae
Simon, et Simoni Onias (cui frater Jesus) qui et Jason eripere
sacerdotium cupiens, coepit Judaicae legis jura non in occulto violare,
sed palam omnibus destruere, quasi sacerdotium quod affectabat aliter
quam scelere consequi non valeret. Ausus est enim sub ipsa templi arce
gymnasium construere, et optimos quosque Epheborum in lupanaribus
ponere, eosque qui erant Jerosolymis, Antiochenos scribere. Sed hoc
impii, et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus ultio
divina consecuta est. In leges quippe divinas impie agere non cedit
impune; unde post triennium ipse Jason, qui jura violaverat Dei, et
proprium germanum captivaverat, jussu regis Antiochi expulsus in
Amanitidem est regionem, et Menelaus quidam de tribu Benjamin
sacerdotium obtinuit. Unde hujus Menelai factione Onias pius pontifex
interemptus est per quemdam regis suffectum Andronicum, et non multo
post Menelaus mortuus est, sacerdotio succedente fratre ejus Lysimacho.
Sed cum nec sic malis desisteret, tandem dejectus de turri quinquaginta
cubitorum infelicem exhalavit animam. Lysimachus quoque jam multo templi
auro exportato plebeio concursu secus aerarium lapidatus interiit. Post
haec Antiochus rex Syriae ascendens Jerosolymam, intravit in sanctuarium
cum superbia, et tulit altare aureum et candelabrum, mensam
propositionis, et velum, et caetera templi ornamenta et abiit. Demum
vero praecepit omnibus regni sui gentibus, ut esset unus populus, et
prohibuit in templo Domini fieri holocausta, et Judaeos escis
coinquinari immundis.
|
|