|
In illis diebus Judas Machabaeus secesserat in desertum, et ibi inter
feras vitam cum suis agebat, ne particeps esset coinquinationis. Sed
quamvis pauci essent, qui cum eo erant, ita tamen duces regis Antiochi
bellis contriverunt. ut et templum quod erat Jerosolymis recuperarent,
et leges, quae abolendae erant, eorum felici pertinacia restituerentur.
Mortuo denique Antiocho regnavit Demetrius, ad quem accessit
sceleratissimus Alchimus, et coepit regem inflammare adversus Judam;
dicebat enim regi: Judas et qui cum eo sunt bella nutriunt, nec
patiuntur regnum esse quietum. Unde ego fraudatus parentum gloria (dico
autem summo sacerdotio) veni ad te primum quidem utilitatibus regis
fidem servans, secundo etiam civibus consulturus. Tunc misit rex
Jerosolymam Nicanorem, ut et Judam comprehenderet, et Alchimum summum
sacerdotem constitueret. Alchimus autem, belluae animum gerens, cum
venisset Jerosolymam, jussit destrui muros domus sanctae interioris. Sed
horum criminum poenas miser diu vitare non potuit. Subito enim obtusum
est os ejus, et loqui non potuit. Sed dissolutus paralysi miserabiliter
expiravit. Sicque deficientibus sacerdotibus de genere Aaron, et Juda
Machabaeo pro patriae legibus decertante sorte bellica jam defuncto,
Jonathas frater ejus adeptus est principatum Judaeorum, simulque
sacerdotium. Porro gesta Judae et fratrum ejus quia multa sunt valde, et
in libris Machabaeorum scripta continentur, nolui praesenti brevitati
inserere. Jonathae vero Simon frater ejus successit. Post Simonem autem
pervenit sacerdotium ad Joannem filium ejus, qui adversum Hircanos
dimicans Hircani nomen accepit. Joanni Hircano successit Aristobolus.
Aristobolus autem factus est rex et sacerdos, et Aristobolo successit
rex pariter et sacerdos Alexander. Alexander vero moriens reliquit
superstites filios duos, Aristobolum et Hircanum. Sed donec adolescerent
pueri, Alexandram conjugem suam temperamento regali praeesse voluit,
simul arbitram statuens cuinam potissimum illorum summum sacerdotium
committeret. Illa Hircanum patri in sacerdotio substituit propter
senioris aetatis praerogativam, Aristobolo fratri nihil publicorum
committens officiorum. Post Alexandrae mortem Aristobolus invasit
regnum, et demum Hircanus sacerdotium ei dimisit. Postea vero idem
Hircanus excitatus ab Antipatro, patre Herodis, primum ad Arabiae regem
se contulit facti poenitens, ac demum Pompeio Romanorum duci, qui in
Syriam Tigranem regem debellaturus advenerat, querimoniam detulit. Qua
occasione idem Pompeins consul Romanorum urbem Jerosolymam expugnavit,
et templum polluit, et Aristobolum pontificem vinctum cum liberis Romam
misit. Hircano vero pontificatum reliquit, et memoratum Antipatrum
procuratorem totius regni constituit. Sicque deinceps gens Judaeorum
tributaria Romano facta est imperio, et ita, sicut dictum est, Hircanus
et Aristobolus fratres inter se dimicantes primi occasionem praebuere
Romanis ut Judaeam invaderent.
|
|