|
Parentes itaque primi praeceptum obedientiae transgressi de paradiso
sunt ejecti, et in miseriam hujus mundi projecti. Cognovitque Adam
uxorem suam, et genuit Cain, cujus posteri homines sunt vocati. Genuit
Abel, cujus posteri filii Dei sunt vocati. Porro Seth genuit Enos, et
Enos genuit Cainam, et Cainam genuit Malaleel, et Malaleel genuit Jared,
et Jared genuit Henoch, qui translatus est, et Henoch genuit Mathusalem,
et Mathusalem genuit Lamech, et Lamech genuit Noe. His diebus gigantes
erant in terra, et omnis caro corruperat viam suam, nam filii Dei, id
est illi, qui erant de stirpe Seth, videntes filias hominum, quae erant
de genere Cain, quod essent pulchrae, miscentes sanctum cum profano
duxerunt eas uxores. Unde iratus Deus dixit quod deleret hominem et
omnem animam viventem, quam fecerat propter hominem, aquis diluvii. Et
invenit gratiam Noe coram Domino, et jussu Dei fecit sibi arcam, in qua
salvaretur ipse, et uxor ejus, et tres filii ejus, et uxores filiorum,
et de animantibus mundis introduxit septena, de immundis verbo bina.
Igitur aquis diluvii deleta est omnis anima vivens, exceptis iis quae
erant in arca. Peracto diluvio egressus est Noe de arca cum omnibus
filiis suis Sem, Cham et Japhet. Ab his disseminatum est omne genus
humanum post diluvium super terram. Sed antequam posteri eorum ab
invicem dividerentur, inchoata est ab eis turris Babylonis, ubi confusum
est labium eorum. Postquam divisi sunt, filii Sem meridianam partem
Asiae ab ortu solis usque ad Phoenices possederunt. Posteri Cham
meridianam terram a Sidone usque ad Gaditanum fretum. Filii Japhet
septentrionalem partem Asiae, a monte Tauro, et omnem Europam usque ad
Oceanum Britannicum, nomina sua locis et gentibus relinquentes, de
quibus adhuc quaedam permanent ut ab Elam Elamitae, ab Assur Assyrii;
quaedam vero mutata sunt, ut ab Indo fluvio Indi, ab Aegypto rege
Aegyptii. Sem autem genuit Arphaxad, et Arphaxad genuit Sale, et Sale
genuit Heber, a quo Hebraei sunt vocati, in cujus familia primordialis
illa, et cunctis communis lingua, quae Hebraea dicitur, post confusionem
remansit linguarum. Heber genuit Phaleg, in cujus tempore turris quae
dicitur Babel aedificatur. Phaleg genuit Reu seu Ragau, sub quo dii
primum adorantur. Ragau genuit Sarug, et Sarug genuit Nachor, et Nachor
genuit Thare, et Thare genuit Abram, cujus tempore Zoroastres magicam
reperit. Hunc Abram, cum jam cultus idolorum ferverent ubique, Deus de
Chaldaea eduxit, et in terram Chanaan induxit (Gen. XII), et eo quod eam
semini ejus daret promisit. Orta fame peregrinatus est Abram in
Aegyptum, et inde locupletatus, est reversus; denique divinitus
praeceptum accepit, ut se cum sua sobole circumcideret. Ahraham autem
genuit Isaac, qui duxit uxorem Rebeccam, de qua genuit Jacob et Esau.
Postquam autem Jacob edulio lentis primogenita fratris sui obtinuit, et
eum de benedictione patris supplantavit, ad Laban avunculum suum
perrexit, et pro servitio suo filias ejus uxores accepit, et ex eis et
ancillis earum, duodecim patriarchas procreavit. Multumque locupletatus
in patriam reversus patrem suum cum Esau fratre sepelivit. Deinde Joseph
a fratribus in Aegyptum est venditus, et ibi miro Dei nutu sublimatus,
eumque pater suus cum omni domo sua est secutus.
|
|