|
Mortuo autem Jacob, et Joseph mortuo, in Aegypto multiplicati sunt filii
Israel nimis, et surrexit alius rex qui ignoravit Joseph, et coepit
affligere filios Israel in aedificatione urbium, Phiton et Ramesses.
Vidit autem Deus laborem eorum, et clamorem exaudivit, et misit Moysen
et Aaron, et eduxit de terra Aegypti, decem plagis Aegypto flagellata.
Prima rubens unda, tabes ranaeque secunda.
Inde culex tristis, post musca nocivior istis.
Quinta pecus stravit, vesicas sexta creavit.
Pone subit grando, post brucus dente nefando.
Nona tegit solem, primam necat ultima prolem.
Sed quia Scriptura a Moyse et deinceps rerum summam non secundum
patriarcharum generationem, sed secundum principum narrat successionem,
generationem ipsius Moysi a Jacob ponemus, et sic deinde sub ipso et sub
sequentibus eum duobus, gesta summatim comprehendemus. Jacob itaque
genuit Levi, et Levi genuit Caath, et Caath genuit Amram, et Amram
genuit Moysen. Sub istius ducatu fecit multa magnalia in mari Rubro, et
deserto. Aegyptum namque decem supradictis plagis flagellavit, mare
Rubrum coram filiis Israel divisit. In deserto aquas amaras dulcoravit,
et manna de coelo pluit, quo filios Israel annos quadraginta pavit.
Aquam de petra produxit, populum Amalec superavit, Legem in monte Horeb
dedit, et tabernaculum foederis et arcam testimonii fieri, et Aaron et
filium ejus in sacerdotium et clerum sibi consecrari jussit. His ita
transactis cum filii Israel, Moyse duce, columna praecedente de monte,
recessissent, denuo Deus eos cothurnicum carnibus satiavit; Dathan et
Abiron contra Moysen contendentes, terra eos deglutientes damnavit; et
virgam Aaron contra naturam frondere, florere, fructificare fecit;
filios Israel murmurantes ignis coelestis conflagratione punivit, et
ignitos serpentes eis immisit, et eos a laesione eorum respectu aenei
serpentis sanavit. Eos quoque ad reditum duodecim exploratorum
murmurantes, annis quadraginta in deserto detinuit. In quibus annis
omnes illi murmuratores et increduli mortui sunt, et filii eorum interim
creverunt, qui postea terram promissionis possederunt. Og regem Basam,
et Seon regem Amorrhaeorum, militantibus filiis Israel, Dominus delevit,
et Balach, et populum ejus stravit. Mortuus est autem Aaron in deserto,
et sepultus est in monte Hor, completis quoque annis quadraginta mortuus
est et Moyses in monte Abarim jubente Domino, et successit ei Josue
filius Num.
|
|