CAP. VIII. Historia ab Josue usque ad Saulem regem.

Josue populum Dei in terram promissionis introduxit, et gentes Chananaeorum, reges triginta et unum in terra illa interfecit, et terram victori populo divisit. Josue successit Othoniel; hic liberavit Israel de manu Cusamzachaim regis Mesopotamiae, et quievit terra quadraginta annis. Post hunc fuit Aoth de stirpe Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra. Hic liberavit Israel de manu Eglon regis Moab. Cum enim ferret munera populi Israel regi Eglon, cui tunc populus ille serviebat, sociis cum reverteretur dimissis, reversus ad Eglon, secreto eum interfecit, et congregato populo suo Moab expugnavit, et Israel liberavit. Post cujus mortem Debora [Delbora] cum Barach perrexit ad pugnam contra Sisaram principem Jabim Asor, et perterruit Dominus Sisaram coram Barach, et desilivit de curru suo, et fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cynaei; quae cum operuisset eum pallio, tulit clavum, et defixit in ejus tempora, et mortuus est. Post Deboram surrexit Gedeon, qui liberavit Israel de manu Madian, et percussit Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Porro deinde, mortuo Gedeone, Abimelech filius Jerobaal, quem peperit ei concubina ejus de Sichem, interfecit omnes fratres suos septuaginta viros, excepto minimo Jonatha, qui evasit. Constitueruntque viri Sichem principem Abimelech. Post haec misit Deus spiritum pessimum inter Abimelech et viros Sichem, et ipse multos illis interfecit, et tandem fragmine molae, quod jecit mulier super caput ejus, excerebratus interiit. Post hunc surrexit Thola, et post Tholam Jair, et post Jair Jephte. Denique Jephte liberavit Israel de manu filiorum Ammon. Cumque iret ad bellum, vovit Deo quod ei immolaret quod sibi primum revertenti occurreret, si victoriam obtineret. Revertentique occurrit ei unica filia sua, quam immolavit, et votum quod fecerat implevit. Post Jephte judex fuit Abessen; et post hunc Ahialon [Achialon], et post Abdon [Labdon]: et post hunc Samson. Hic leonem interfecit, uxorem de Thamnata accepit, segetes Philisthinorum caudis vulpium junctis facibus accensis, succendit, mille viros mandibula asini stravit. Portas Gazae super montem portavit. Tandem autem Dalilae mulieri quod in capillis tantam fortitudinem haberet, aperuit, et ipsa rasis capillis ejus, Philisthaeis eum tradidit, qui eruentes oculos ejus molere eum fecerunt. Cumque crevissent capilli ejus, et coram Philisthaeis convivia celebrantibus luderet, concussis columnis domus, eos qui in ea erant occidit, et ipse occubuit. Samson successit Heli, sub quo Samuel propheta claruit, arca foederis capitur, et Ophni et Phinees sacerdotis filii occiduntur. Denique Heli, audito quod capta esset arca Domini, cecidit retrorsum de sella, et fractis cervicibus mortuus est. Et percussit Dominus Philisthaeos in secretiori parte natium, et nascebantur in agris mures, qua plaga coacti remiserunt arcam Dei; Heli autem successit Samuel.