|
Cum autem senuisset Samuel petierunt filii Israel regem. Quod Domino
displicuit; dedit eis tamen regem Saulem filium Cis, qui bonum habens
initium defendit Israel, sed finem malum habuit, quia Domino in bello
quod fecit contra Amalec inobediens fuit. Reprobatus itaque, a spiritu
malo vexabatur. Unctus est autem David pro eo in regem. Post haec ductus
est David in domum Saulis, et quandocunque arripiebat spiritus Domini
malus Saulem, psallebat David cithara et levius habebat. Postquam autem
David percussit Philisthaeum, amovit eum Saul a se, et fecit eum
tribunum super mille viros. Jonathas vero filius Saulis, dilexit David
quasi animam suam. Cumque Saul ipsum David suspectum haberet de regno,
tetendit ei multas insidias ut interficeret eum, sed non tradidit eum
Dominus in manus ejus. Denique David fugit ad Achis regem Geth. Mortuo
autem Saule ascendit in Hebron, et regnavit super tribum Juda. Deinde
post mortem Abner regnavit super omnem Israel. Gad, Nathan et Asath
prophetaverunt. Porro tempus, quo regnavit David, quadraginta anni sunt.
Post David regnavit Salomon filius ejus. Hic aedificavit templum Domini;
qui bonum quidem initium, sed finem habuit non bonum, quia deos coluit
alienos. Unde iratus Dominus scidit regnum de manu filii ejus Roboam, et
tradidit illud servo ejus Jeroboam. Cum enim postularet populus ut
allevaret jugum patris sui, respondit ei dure. Constitueruntque decem
tribus regem sibi Jeroboam filium Nabath. Porro Jeroboam populum
idolorum cultu contaminavit. Cucurrit autem regnum Israel per annos
trecentos et quadraginta, et per reges decem novem, quorum ista sunt
nomina: Jeroboam, Nadab, Baasa, Ela, Jamri, Amri, Acha, Ochozias, Joram,
Hieu, Johath, Joas, Jeroboam, Zacharias, Sellum, Manahen, Faceia, Facee,
Ozee. In diebus Ozee regis Israel, et in diebus Ezechiae regis Juda
transtulit Salmanasar rex Assyriorum decem tribus, et posuit in urbibus
Medorum, et introduxit Cuseos in Samariam. Isti sunt Samaritani, quibus
non coutebantur Judaei. Igitur post Salomonem regnavit in Judaea Roboam:
et post Roboam Abia. Hic ambulavit in peccatis patris sui. Post Abiam
regnavit Asa; cor autem Asa erat rectum cum Deo, et bellum habuit cum
Baasa rege Israel, quo mortuo regnavit Josaphat. Hic fecit quod rectum
fuit coram Domino, et perrexit ad bellum cum Achaz contra regem Syriae.
His diebus prophetavit Elias. Post Josaphat regnavit Joram, ambulavitque
in viis regum Israel. In diebus illis recessit Edom, ne esset sub Juda,
tunc recessit et Lobna, et dormivit Joram cum patribus suis, et regnavit
Azarias filius Athaliae pro eo. Descendit autem Azarias invisere Joram
regem Israel, quem vulneraverunt Syri, et occidit ambos Iheu. Porro
Athalia fuit filia Amri regis Israel, qui, videns esse mortuum filium
suum, interfecit omne semen regium. Tulit autem soror Azariae Joas
filium Azariae, et servavit eum sex annis, quibus regnavit Athalia super
terram. Anno vero septimo convocavit Joiada sacerdos centuriones, et
ostendit eis filium regis, constitueruntque regem, et Athaliam
interfecerunt. In diebus illis voluit rex Syriae pugnare contra
Jerusalem, deditque ei Joas ea quae obtulerant patres ejus in thesauros
Domini, et recessit: denique servi Joas interfecerunt eum, et regnavit
Amasis filius ejus pro eo. Iste provocavit regem Joas ad bellum, et
fugit Amasias, et ascendit Joras rex Israel in Jerusalem, et tulit inde
aurum et vasa aurea quae inventa fuerunt in domo Domini. Facta est autem
conjuratio contra Amasiam, et interfectus est in Lachis, et regnavit
Ozias filius ejus pro eo. Porro, instante insigni solemnitate, induit se
Ozias veste sacerdotali, et intravit in templum oblaturus incensum,
statimque lepra percussus est; unde postmodum extra urbem vitam exegit
privatam, Joatha filio ejus regni negotia procurante. Olympias a Graecis
instituitur. Mortuo deinde Ozia regnavit Joathas filius ejus pro eo;
aedificavit autem Joathas portam domus Domini, quae speciosa vocabatur.
Romulus nascitur. Defuncto Joatha regnavit Achas filius ejus pro eo. In
diebus illis ascendit Rasim rex Syriae, et Facee filius Romeliae ad
praeliandum contra Jerusalem, et conduxit Achas Teglafalasar regem
Assyriorum, qui interfecit Rasim, et liberavit Achas. Roma conditur.
Mortuus est autem Achas, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
|
|