LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post
diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum
devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini
Thomae Garzonii, theologi.


CAP. I. De regnis mundi

Modo narrabo quomodo ab initio regna mundi cucurrerunt usque ad adventum Christi. Post diluvium quatuor primum in humano genere excellentia regna exorta sunt. Scytharum ab aquilone, ubi Tanus. Assyriorum ab oriente, ubi Belus. Aegyptiorum a meridie, ubi Mineus. Sicyoniorum ab occidente, ubi Aegialeus, primi regnaverunt. Sed de regno Scytharum, et de regno Sicyoniorum rara in Scripturis memoria fit, eo quod regnum Scytharum longe remotum fuit, et regnum Sicyoniorum cito decidit.