|
Sciendum autem quod omnes reges Aegypti communi vocabulo primum
Pharaones sunt dicti, ab Alexandro vero magno usque ad Cleopatram
Ptolemaei sive Lagidae; a Ptolemaeo Lagida Lagi filio. Cucurrit itaque
regnum Alexandriae usque ad Octavianum [Octavium] Augustum per reges
duodecim, quorum ista sunt nomina: Ptolemaeus Lagida. Iste Jerusalem
dolo cepit, et Judaeos captivavit. Ptolemaeus Philadelphus. Iste Vetus
Testamentum de Hebraeo in Graecum transferri fecit, et Judaeorum
captivitatem relaxavit. Ptolemaeus Evergetes, Ptolemaeus Philopator,
Ptolemaeus Epiphanes, Ptolemaeus Philometor. Ptolemaeus Evergetes,
Ptolemaeus Phiscon, qui et Sother. Ptolemaeus Alexander, Ptolemeus qui a
matre dejectus est, Ptolemaeus Dionysius, Cleopatra. Post haec Aegyptus
in potestatem Romanorum venit, cujus regnum semper mollitiem est
secutum, et tandem in femina prostratum, cujus finem inferius explicabo
.
|
|