|
Regnum Atheniensium a Cecrope rege primo exortum, ab anno vicesimo
secundo Moysi, hoc est quadragesimo quinto ante egressionem Israel de
Aegypto usque in annum vigesimum nonum Manassae regis Juda, cucurrit per
annos noningentos quinquaginta tres. Reges igitur sunt, Cecrops,
Cranaus, Amphiction, Ericthonius, Pandion, cujus filiae Progne et
Philomena, Erictheus, Cecrops Ericthei, Pandion Cecropis, Aegeus
Pandionis, Theseus Aegei, Menesteus, Demophoon Thesei, Oxintes,
Aphicitas, Thimotes, Melanthus, Codrus Melanthi. Hucusque reges;
posthaec autem principes sunt constituti, quorum singuli principatum
usque ad finem vitae tenuerunt, Medrus Codri, Acastus, Archippus,
Theusippus, Phorbas, Mezades, Diognetus, Pheredus, Ariphron, Thespieus,
Agamestor, Aeschilus, Almeon, Carops, Aesimedes, Elidicus, Hippomenes,
Leocrates, Absander, Eurixias. Post haec annui principes Athenis
constituti sunt novem ex nobilibus civitatis .
|
|