CAP. XXI. De Julio Caesare primo imperatore Romano, et Pompeio Magno.

Julius itaque Caesar Gallorum gentem ferocissimam multis praeliis expugnavit. Navibus denique in Britanniam transvectus, Romanum imperium ultra terrae limitem dilatavit, mare videlicet Oceanum, quod totum intra decennium consummavit. Quo transacto, decerni sibi a senatu Romano postulavit alterum consulatum; contradictum est a Marcello ter consule, adnitente Pompeio. Deinde decretum est a senatu, ne in Urbem nisi dimisso veniret exercitu. Quod Caesar graviter tulit, et contractis undique viribus, Romam hostiliter contendit, et Rubicone fluvio transmisso, Ariminium cepit, et Ravennam se contulit. At Pompeius, et omnis Romanorum senatus, crescentibus Caesaris viribus trepidi, tanquam Italia pulsi Graeciam adierunt, Dyrrachium gerendi belli sedem eligentes. Caesar autem, cum jam adversus Pompeii duces multa peregisset certamina, tandem Romam intravit, et ex aerario publico fractis januis pecuniam tulit, quam suis militibus erogavit. Interea vero apud Dyrrachium multi reges Orientis ad Pompeium cum auxiliis devenere; quod audiens Caesar, agmine comparato, per Epirum in Thessaliam venit. Pompeius octoginta et octo cohortes ordine triplici collocavit, fueruntque in exercitu ejus peditum quadraginta millia, et equites in sinistro cornu sexcenti, et in dextro quingenti. Inter quos erant reges multi, senatoresque et equites Romani plurimi. Contra Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordinavit dispositione. In exercitu Caesaris fuere minus quam triginta millia peditum, et equites mille; sed dum utrinque certaretur, tandem universus Pompeii fugit exercitus. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum duodecim millia, et centuriones triginta quatuor. Pompeius fugiens onerariam navim nactus, in Asiam properavit, et inde per Tyrum in Aegyptum transiit. Ibique statim ut littus attigit, jussu Ptolemaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris, occisus est. Pompeio interfecto, Caesar, Syriam pervagatus, Alexandriam venit, ubi Alexandrinis petentibus praefatum Ptolemaeum adolescentem Alexandriae regno donavit; qui tamen illico contra Caesarem rebellavit, et bellum instruxit. In quo bello referuntur caesa hominum viginti millia, et duodecim millia septuaginta navibus dedita. Unde territus Ptolemaeus scapham ascendit ut fugeret, sed multis post eam in eamdem scapham insilientibus mersus, necatusque est. Cujus dum corpus ad littus devolutum fuisset, indicio loricae aureae cognitum fuit, quem cum Caesar Alexandriam praemisisset, Alexandrinos desperatione ad deditionem coegit. Quibus patratis rursus regnum Aegypti Cleopatrae dedit. Demum vero Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto devicit. Indeque Romam secundo regressus dictator et consul est appellatus; deinde in Africam transiens, omnes magni Pompeii duces atque nepotes debellavit. Conflixit apud Mundam civitatem adversum Pompeii duces, Labienum atque Accium Varrum, et superavit. Sed et filiam Pompei Pompeiam, Faustum, et Syllam, Affranium et Petreium interfecit. Cato vero apud Uticam sese interemit. Indeque reversus Romam, rerum summam ac potestatem solus sibi praesumpsit, quam Graeci monarchiam vocant; sed dum ibi reipublicae statum contra morem malorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, in curia viginti quatuor vulneribus confossus interiit, post annos tres et menses sex quam imperare incoeperat. In hac conjuratione ducentos sexaginta conscios fuisse ferunt. Romanus vero populus dolore stimulatus capitolium cum auctoribus caedis incendere voluit. Apud quos etiam post modum memorabilis factus est, ut omnes post illum imperatores, Caesares nuncupentur. Breviter itaque ortus, cursus et occasus regnorum mundi, quae a tempore, quo post diluvium disseminatum est genus humanum super terram, exstiterunt, usque ad tempus Hircani pontificis, declaravi.