|
Assyriorum regnum sub Belo primo rege exortum, ab anno vicesimo quinto
Sarug proavi Abraae usque ad annum septimum Oziae regis Judae cucurrit.
Alii a Nino filio Beli regnum Assyriorum inchoant, propter hoc quod sub
eo primum in exteras gentes dilatatum est. Post mortem Nini, Semiramis
uxor ejus timens committere regnum Nino filio suo, quia infra regnandi
annos erat, nec ipsa ausa regnum tractare, filium in thalamo sedere
fecit, et quia similis erat filio, induta veste virili, sexum mentita,
finxit pro femina puerum, pro uxore Nini filium, et sic regnum tenuit,
et multum dilatavit, et quamplurima viriliter egit. Adulto filio regnum
ei tradidit, et tandem accensa in concupiscentiam ejus, eum ad turpem
coitum compulit; unde tempore postmodum, dolore correptus, eam
interfecit. Cucurrit autem regnum Assyriorum per annos mille trecentos
et duos, et per reges triginta septem usque ad Sardanapalum, postquam ad
Medos translatum est. Reges Assyriorum hi fuerunt: Belus, Ninus,
Semiramis, Zameis qui et Ninias, Arius, Aralius, Xerxes qui et Baleus,
Armamitres, Belochus, Balens, Altadas, Mamintus, Machaleus, Sparreus,
Mamillas, Sparretus, Ascatades, Amintes, Belochus, Bellopares,
Lamprides, Sosares, Lampares, Pamas, Sosarinus, Mitraeus, Tautories,
Theutheus, Tineus, Pergilius, Eupales, Laosthenes, Piorithiades,
Offrateus, Offratenes, Acrazepes, Thonos, Conolores, qui Graece dicitur
Sardanapalus. Porro isti sunt reges qui post Sardanapalum in Assyria
regnasse creduntur, sicut refert divina historia: Ful, Teglat, Falasar,
Salmanasar, Sennacherib. Caeterum praefatus Sardanapalus fuit vir
muliere corruptior. Semper enim inter feminarum conturbernia versabatur,
ad quem admitti cum die quadam praefectus Medis Arbastus, qui et Arbaces
vocabatur, obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuram colo
nentem, et inter virgines pensa dividentem. Quo viso reversus ad socios,
quae viderit refert, negat se illi prorsus parere posse, qui se malit
esse feminam quam virum, moxque fit conjuratio Medorum contra Assyrios,
et indicitur bellum Sardanapalo. At Sardanapalus cum resistere tot
rebellantibus non valeret, in regiam se recepit, ubi accensa pyra se,
suasque divitias igne concremavit. Sicque regnum Assyriorum ad Medos
translatum est .
|
|