CAP. V. De regno Persarum.

Regnum Persarum sub Cyro primo rege exortum cucurrit per annos ducentos decem et octo, et per reges quatuordecim, quorum ista sunt nomina: Cyrus, Cambyses, Fratres magi, Darius, Xerxes, Artabanus, Artaxerxes qui et Longimanus, Xerxes secundus, Sogdianus, Darius nothus, Artaxerxes qui et Mnemon, Artaxerxes qui et Ochus, Arses Ochi filius, Darius Arsynii. Cyrus itaque Persarum rex primus apud Persas educatus postquam monarchiam obtinuit, Syriam, Scythiamque totam sibi subjugavit. Quibus patratis, Babyloniam obsedit, urbem tunc caeteris cunctis urbibus fortiorem. Hujus enim ambitus circumveniebatur [circumibatur] stadiis quadringentis et octoginta sex. Erat in campi planitie sita, et castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita. Murorum enim latitudo erat cubitorum quinquaginta, habens altitudinem quater tantum. A fronte murorum erant centum portae aereae. Per medium autem hujus Euphrates fluvius transcurrebat, et extrinsecus per circuitum fossa late patens vice amnis circumfluebat. Arx autem, quae intus eminebat, fuit turris illa, quae post diluvium a Nemrod gigante coepit aedificari. Advenerat illuc Croesus rex Lydorum, ut auxiliaretur Babyloniis, et cum septimum decimum Balthasar complesset regni sui annum, irritam putans prophetiam Jeremiae qua praedixerat ad annum septuagesimum captivitatem Judaeorum esse solvendam, exhiberi fecit in mensa sua vasa sacrae templi Domini, et contra jus et fas bibit in eis, sed hujus criminis poenas confestim luit; nam antequam illuceret exstinctus est, et Croesus rex cum aliis regibus multis, qui illuc convenerant fugit, sicque Cyrus urbem intravit. Post haec Cyrus regem Lydorum Croesum expugnavit, et regnum ejus obtinuit. Deinde Scythis bellum intulit, ubi eum Tomyris [Tamaris] regina insidiis compositis interfecit; regina enim ubi Cyrum adesse compererat, filium suum cum exercitu ad persequendum eum destinavit. Sed Cyrus Scythiam ingressus, vinum et epulas praeparavit, astuque quasi territus statim epulas dereliquit. At illi venientes, et castra Cyri grandi apparatu referta invenientes procumbunt, quasi ad epulas invitati. Statimque revertente Cyro pariter obtruncantur. Tomyris autem regina simulavit diffidentiam desperatione cladis illatae, et hostem victoria superbum ad se evocat, sicque in valle insidiis compositis ducenta Persarum millia subita irruptione delevit. Quibus patratis, jussit Cyri caput amputari, et in utrem humano sanguine plenum inferri, ita inquiens: Satia te sanguine, quem sitisti. Regnavitque Cambyses, qui et Artaxerxes et Assuerus dictus est, filius ejus pro eo. Porro Cambyses Aegyptum subjugavit, opus templi inhibuit, ipse secundus Nabuchodonosor a Judaeis appellatur, et sub eo quod in Judith historia continetur factum esse putatur, quo decedente regnaverunt duo magi. Et iis interemptis Darius, Antipatri filius, rex est constitutus, qui Cyri regis filiam in matrimonium suscepit, et regalibus nuptiis regnum sibi firmavit, ita ut non tam in extraneum regnum translatum, quam in familiam Cyri videretur reversum. Cui successit Xerxes, qui in exercitu suo septingenta millia armatorum, et de auxiliis trecenta millia Graeciam expugnaturus legitur habuisse. Naves etiam rostratas mille ducentas et onerarias ad tria millia; sed tanto agmini dux defuit, nam semper in praelio postremus, et in fuga primus Xerxes apparuit. Unde ante experimentum belli opibus magnis fretus, montes in planum exaequabat, et maria pontibus onerabat, et immensas aquarum voragines permeabiles faciebat, sed ubi ad angustias Thermopylarum pervenit, qua introitus Graeciam patet, turpiter est devictus, et cum deinde fuisset terrestri navalique praelio superatus, etiam suis contemptui esse coepit. Deficiente itaque quotidie regia in eo majestate, Artabanus praefectus ejus eum interfecit. Artabano Artaxerxes, qui et Longimanus, successit. Ipse est Assuerus, sub quo factum est quod in Esther historia continetur. Porro Artaxerxi Longimano successit Xerxes secundus, et Xerxi secundo Sogdianus, et Sogdiano Darius nothus. Denique post haec Aegyptus a Persis recessit, et proprios reges habere coepit. Dario notho successit Artaxerxes qui et Mnenon, et post hunc Artaxerxes qui et Ochus. Post haec Ochus Nechao Aegypti rege in Aethiopiam pulso, Aegyptum recuperavit, et exinde usque ad Alexandrum Magnum Persae in Aegypto regnaverunt, sic Ochus, Atses Ochi filius, Darius Arsis filius, Alexander Magnus. Sed antequam ad Persicum bellum, et gesta Alexandri narranda accedam, prius ortum regni Macedoniae in qua primum ipse Alexander regnavit, paucis expedire curabo .