CAP. IX. De regno Aegypti.

Quidam in Aegypto primum deos sive heroas quosdam regnasse ferunt sic: Festus primus annis sexcentis octoginta. Sol secundus septuaginta septem. Sosinosiros tertius trecentis viginti. Orontoliarchus quartus decem octo. Tiphon quintus qua draginta quinque. Post haec Mirtheorum regna sic. Procaanubes annis octoginta tribus. Apion sexaginta septem. Vera autem narratio habet quod a nativitate Abraae sexta decima dynastia, quam Aegyptii summam potestatem vocant, Thebaeorum apud Aegyptios initium accepit, currens per annos centum nonaginta. Quindecim enim dynastiae in regno Aegyptiorum jam transactae fuerant, et sextadecima ut diximus, qua Thebaei regnabant exorta est. Dynastia igitur decima sexta, regnaverunt Thebaei annis centum nonaginta. Dynastia decima septima, pastores octo. Dynastia decima octava Diapolitanorum Amasis primus. Hic fuit tempore famis, sexto anno ejus regnare incipiens, Chebron secundus, Menophis, Mephres, Miffar, Mutosis, Theutemosis, Amenophis, Ortus, Achencheres, Achoris, Ebencres, hic submersus est. Acherres, Cherres, Armeus qui et Danaus, Ramesses qui et Aegyptus, Menophis. Dynastia decima nona, Zetus, Rampses, Amenophis, Ammenephus, Thuores, qui et Polybus. Ad hunc Menelaus cum Helena post excidium Trojanorum divertit. Dynastia vigesima, Diapolitanorum. Dynastia vigesima prima, Sinendis, Psusennes, Nefercheres, Amenophis, Osochor, Psinaces, Psusennes.

Dynastia vigesima secunda Sesonchosis, Osorton, Tacelosis. Dynastia vigesima tertia Petubas, Orsochon, Psannios. Dynastia vigesima quarta, Bochoris. Dynastia vigesima quinta Sabachon, Aethios, Sobicus, Tharacus, Aethiops. Dynastia vigesima sexta, Merres, Aethiops, Stephinatis, Neheompos, Nechao Psammeticus, Nechao secundus, qui et Necepsos, Psammites, qui et Psammeticus, Vafres, Amasis. Dynastia vigesima septima Persarum annis centum et undecim. Cambyses, fratres magi, Darius, Xerses Darii filius, Artabanus, Artaxerses, Xerses secundus, Sogdianus, Darius nothus. Post haec Egyptus a Persis recessit, et proprios reges habere coepit, sicut subjectum est. Dynastia vigesima octava, Amarcheus, Saites. Dynastia vigesima nona, Nephrites, Achoris, Psammites, Nephrites, Nectanebus. Post haec Artaxerses qui et Ochus, Nectabo rege Aegypti in Aethiopiam pulso, Aegyptum obtinuit, et ex inde usque ad Alexandrum Magnum Persae dynastiam Aegypti tenuerunt ab anno decimo septimo Ochi usque ad septimum Alexandri: et nunc Aegyptus in potestatem Graecorum venit. Hac praeterea tempestate, qua praefatus Ochus in Perside regnavit et in Aegyptio, Brennus, qui apud urbem Senonensem regnabat, cum trecentis millibus Gallorum in Italiam venit, et eam usque ad Senogalliam supra mare Adriaticum sitam occupavit, et ibi ab invicem separati sunt, quorum ad centum millia Delphos adeuntes Graecorum gladiis perierunt. Alia vero centum millia in Italia remanserunt, Ticinumque, Mediolanum, Bergamum, et Brixiam constituentes, Cisalpinae Galliae nomen dederunt. Unde Gallia Transalpina, quae ultra Alpes respectu Italiae habetur, et Gallia Cisalpina, quae cis Alpes est, vocitatur. Et haec de Brenno, Gallis, et Gallis pauca dixisse sufficiat. Porro Ocho successit Arxes filius ejus, et Arxi Darius Arxis filius, et Dario, ut supradictum est, Alexander Magnus, cujus imperii anno septimo Aegyptus in potestatem Graecorum venit. Post Alexandrum denique Magnum regnavit Ptolemaeus Lagi filius in Alexandria Aegypti.