|
Vespasianus igitur ad imperium sublimatus anno Incarnationis Dominicae
septuagesimo primo, imperavit annis novem, mensibus undecim, diebus
viginti. Interea cum apud Judaeos corrupta essent jura legis, et violata
religio, deseruit eos divina Providentia, et non solum urgebant Romani,
sed et ipsi inter se domesticis seditionibus laborabant. Omnis
seditionis erant duo principes, quorum unus erat quidam Joannes, vir
levis, populi lues, doli callidus, fallendi artifex, qui fallaciam
virtutem putaret, elegantiae duceret charissimos circumvenire. Alter
erat Simon, non dispar crudelitate, quamvis inferior opum quantitate.
Porro Titus exsecutor triumphi paterni cum valida manu ab Alexandria ad
obsidionem Jerosolymorum est reversus. Obsedit eam igitur die solemni
Paschae, quo frequens eo turba Judaeorum convenerat justo Dei judicio,
ut qui in die Paschae Salvatorem nostrum interemerant, in ipso velut in
uno carcere conclusi, feralis poenae exitium, quod merebantur,
exciperent. Denique cohortati sunt factionum viri conspirantibus studiis
patriam defendere. Joannes in castro cui nomen Antonia praeliabatur.
Simon ad Joannis sepulcrum vicem tuendae urbis suscepit. Judaeis itaque
audaciam desperatio dabat; Romanis gloriae cupiditas virtutem addebat.
Titus monebat militem consilio pugnare, et eam solam dicebat virtutem
cui comes esset providentia. Caesi sunt itaque multi mortales. Arietibus
autem quatientibus, paulatim cadebat murus, et soluta parte prima
murorum Judaei ad murum secundum concesserunt. Fugientibus ergo Judaeis,
Romani introierunt et murum exteriorem diruerunt. Erat civitas plena
horroris. Ubique luctus, ubique pavor, clamor mulierum, ejulatus senum,
morientium gemitus, viventium desperatio. Denique Caesar admovere
arietem ad murum secundum jubet. Tandemque vi insistentis Caesaris
solutus est murus secundus. Unus murus supererat, hic est tertius, cum
jam Titus temperare militem jubet, suadet Judaeis ne se incendiis urbis
involverent; quae jam armis teneretur, se veniam praestiturum, si modo
vel sibi vel patriae consulerent. Igitur triduo expleto, quia nihil a
Judaeis pacificum afferebatur, Titus moenia aggreditur. Interea clausis
infuderat se mirabilis fames. Itaque jam in occultis mandebant incocta
cibaria, miserabilis esca, lacrymabilis cibus, parentes filiis, filiique
parentibus de ipsis faucibus cibum eruerant. Sed quid opus etiam pondus
hujus famis explicare? Cum ibi gestum sit facinus, quale nec apud
Graecos, nec apud Barbaros ullus accepit auditus. Manebat in civitate
mulier quaedam infelix, quae infantem suum necavit, assavit et comedit.
Sed dum assaretur nidor incensi ad principes seditionis pervenit, quem
fame cogente secuti, hospitium mulieris ingressi sunt. Compertum est
itaque quod factum fuerat. Replevit continuo totam urbem tanti sceleris
nefas, et unusquisque ante oculos positum parricidalis convivii cibum
perhorrescebat. Sed et plerique horrore perterriti, ad hostem
confugerunt. Quo comperto, Caesar exsecratus infelicis terrae contagium,
manusque elevans ad coelum, talia protestabatur: Ad bellum quidem, o
commilitones, venimus, sed adversus homines belluis crudeliores
decertamus. Ferae diligunt fetus suos, quos etiam in fame nutriunt. Hoc
est ultra omnem acerbitatem, ut membra quae genuit mater devoret. Ab hoc
contagio me tibi mundus absolvo, quaecunque in coelo potestas es. Scis
enim quod pacem frequenter obtuli. O infelix civitas, in qua talis
officina taleque ministerium est! Operiant eam ruinae suae, et
abscondant hujus mundi contagium, ne sol videat, et ne stellarum spectet
globus, aut maculentur aurarum spiracula. Thyestaeas dapes fabulam
putabamus, flagitium videmus, cernimus veritatem tragoediis atrociorem.
Maturius igitur bellum conficiamus, et exeamus terram exsecrabilem et
perniciosam. Et his dictis admovere muro arietes jubet. Evoluto igitur
biennio postquam obsessa est civitas, victor Titus machinis et aliis
bellicis instrumentis muros ejus irrupit, non tamen sine suorum
sanguine. Rupto muro, solito terribilior increpuit sonitus tubae. Titus
audito fragore muri, et clangore tubae exercitum suum jubet ad arma
concurrere. Et jam hostes irruerant, jam cuncta turbaverant, fiunt
vulnera super vulnera, gladius obtunditur ferri rigore. Cerneres
sanguine tanquam fluvio inundari terram: ubique strages, ubique luctus,
ubique periculum, ubique clamor, ubique desperatio. Verum nocte
superveniente uterque requievit exercitus. Mane facto praecepit Caesar
januas templi argento opertas succendi. Volebat autem Titus templum
reservare, sed cum principes dicerent radices rebellionis funditus
evertendas, quidam de Romanis admovit ignem portae templi, quae
vocabatur Speciosa, et liquefactus auri rigor lignum nudavit, ac deinde
furor ignis ingrediens in penetrabilia templi sese proripuit. Flamma jam
depascebat templi conclavia, et accurrit Titus cupiens cujusmodi aedes
essent inspicere, cujus gratia motus praecellentiorem fuisse operibus
templorum suorum fatebatur, et quia tam honestum non nisi summi Dei
domicilium crederetur. Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem,
venustatem operis, gratiam pulchritudinis. Interea unus ex sacerdotibus
sese dedit, et quaedam vasa, lucernas duas, mensas, crateras, phialas
aureas, et peripetasmata templi. Phinees quoque custos gazophylacii
comprehensus, ostendit sacerdotum purpuram multam, coccum, et
cinnamomum, et thymiamata, et aromata, et vasa, et vestem sacratam summi
pontificis. Denique Joannes Tito se tradidit, et Simon a Rufo Terentio
comprehensus, Tito est praesentatus. Concremata est igitur civitas, et
murus ad solum usque dejectus. Denique Vespasianus et Titus magnificum
de Judaeis reportantes triumphum Romam ingressi sunt, et continuo in
toto Romanorum regno pacem pronuntiaverunt. Itaque Vespasianum
respublica Romana fato quodam ne penitus rueret assecuta est. Verum anno
vitae suae septuagesimo seriis joca, quibus delectabatur, admiscens
interiit. Nam cum ventris eluvie fessus surrexisset: Stantem, ait,
imperatorem excedere terris decet. Sicque exanimatus est, cui successit
Titus filius ejus.
|
|