CAP. II. De Octaviano secundo monarcha et de nativitate Christi.

Secundus Romanorum monarcha, interfecto Julio Caesare, Octavianus [Octavius] exstitit. Hic Illyricum et Pannoniam occupavit, et Sicambros, et Artures Hispaniae populos superavit, et moribus informavit. Norici, Dalmatae, Moesi, Bosphorani, Thraces, Daci, Sarmatae, ducum ejus sunt superati virtute. Sed antequam regni monarchiam obtinuisset ipse, Augustus Italiam, et Galliam, et Hispaniam, Antonius vero Asiam Pontumque possidebat. Porro Antonius, cum esset socer ejus, repudiata Augusti sorore, Cleopatram Aegypti reginam sibi copulavit, et Augusto bellum indixit. Sed ubi ventum est ad praelium, Antonius imperatorem sustinere non valens, propria manu se interfecit, Cleopatra vero admotis sibi serpentibus morte sopita est. Tunc Augustus, potitus Alexandria urbe opulentissima, Romam triumphans ingressus est. Quibus patratis, Parthi inclyti nominis gloria territi, Romana signa quae Crasso interfecto diripuerant, ei ultro reddiderunt, et obsidibus datis foedus ab eo suscipere meruerunt. Ad hunc quoque Indi, Garamantes, Aethiopes legatos cum donis miserunt. Venit ad eum et Herodes rex Judaeae deposito diademate, et insignibus regni sequestratis, eo quod fuisset de amicis Antonii. Venit, inquam, humili habitu, sed regia mente. Cumque coram imperatore fidem, quam Antonio servaverat, elegantissime perorasset, Caesar fidem et bonitatem admiratus in homine: Salve, inquit, et nunc magis utere regno tuo, quoniam non invidemus virtutibus, sed delectamur. Et haec dicens, imposuit coronam capiti ejus, ampliavitque regnum ejus dans ei Gaddaram et Hyponam, Samariam et Joppen, Turrim quoque Stratonis. Ex quibus Herodes Turrim quoque Stratonis aulicis aedificiis venustavit, et Caesaream jussit appellari. Pacatis igitur omnibus per universum orbem regionibus: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Ascendit autem Joseph a Nazareth Galilaeae in Bethlehem Juda, eo quod esset de familia David, ut profiteretur et ipse cum Maria desponsata sibi uxore praegnante (Luc. II). Anno igitur imperii Octaviani Augusti quadragesimo secundo, regni Herodis trigesimo primo, Olympiadis centesimae nonagesimae tertiae, cum per orbem terrarum firmissima pax vigeret, Jesus Christus Filius Dei in Bethlehem Judae nascitur secundum fideles promissiones. In cujus ortu angeli exsultantes cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Magi quoque venerunt ab Oriente adorare eum, offerentes ei munera, aurum, thus et myrrham (Matth. II). Herodes autem mala suspicione perterritus, occidit omnes pueros, sperans inter coaetaneos Christum interficere. Praeterea agebatur funestus Herodes suspicione mala per multa flagitia, et ne ignobilis videretur, copulavit sibi Mariannem Aristoboli filiam. Deinde copulavit sibi novem mulieres, sed inter omnes pollebat Marianne excellentissimi gratia decoris, unde diligebat eam Herodes, nec offensam. volebat. Verum in Mariannem scena adulterii contexitur, quod Antonio imaginem suam destinasset, ut pulchritudine sua perstrictam excitaret in se viri non sobriam mentem; quod audiens Herodes jussit eam interfici. Sed non multo post secuta est facti poenitentia. Itaque Marianne illi audiri et videri videbatur, et interdum consistere cum illa et confabulari. Addebantur illi stimuli ab aliis, qui ei a filiorum insidiis cavendum denuntiabant, asserentes quod ultrices materni exitii manus in eum armarent. Tandem igitur ad urbem Sebasten Alexander, et Aristobolus (sic enim vocati sunt) perducti, patris imperio strangulati sunt. Fecit occidi etiam Antipatrum filium suum Herodes. Denique morbo intercutaneo depressus lecto decubuit, et tandem morte pessima vitam finivit. Successit igitur Herodi Archelaus filius ejus, majestate quidem minor, sed vitiis non inferior. Florebant per idem tempus Romae Virgilius, Sallustius, Terentius, Horatius, Livius, Hortensius. Porro Augustus Caesar erat ad recipiendas amicitias parcus, sed ad retinendas constantissimus. Fuit mitis, gratus, civilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis. Auxit Romam aedificiis multis, illo glorians dicto: Urbem inveni lateritiam, relinquo marmoream. Nolae morbo obiit, et Tiberium suum privignum sibi successorem reliquit.