|
Claudius Tiberius ad imperium sublimatus, imperavit circiter viginti
duos annos. Iste tantae modestiae fuit primum, ut diceret boni pastoris
esse pecus tondere, non deglubere. Apud hunc denique rex Archelaus de
insolentia accusatus Viennam Galliae urbem exsilio relegatus est, et ad
minuendam regni Judaici potestatem, fratres Archelai tetrarchae sunt
constituti, Lysanias, Philippus, Herodes. Anno autem duodecimo Tiberii
Caesaris Pilatus Judaeae praeses est designatus. Annoque quinto decimo
Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, et praedictis filiis
Herodis regiones sibi commissas procurantibus, factum est verbum Domini
super Joannem Zachariae filium in deserto. Et venit in omnem regionem
Jordanis, praedicans baptismum in remissionem peccatorum (Luc. III).
Eodem anno Dominus noster Jesus Christus evangelicam doctrinam
inchoavit, et duodecim apostolos elegit. Deinde elegit septuaginta duos
discipulos. Herodes autem tetrarcha abstulit fratri suo Philippo uxorem
suam Herodiadem. Cumque argueret eum Joannes Baptista, vinxit eum,
trusitque in carcerem, ac demum fecit eum decoliari apud castellum quod
Macheronta dicitur. Porro, eodem anno quo capite caesus est sanctus
Joannes, passus est Dominus noster Jesus Christus, et resurrexit tertia
die. Mos autem erat Romanis antiquitus, ut provinciarum judices, si quid
novi in illis quas regebant provinciis contigisset, senatui scripto
nuntiarent. Pilatus ergo scripsit epistolam ad Tiberium de his quae in
Dominum nostrum Jesum Christum perpetrata fuerant, significans ei quod
ipse esset vere Salvator mundi. Tunc Tiberius cum suffragio magni
favoris retulit epistolam ad senatum, postulans ut Christus Deus
haberetur. Porro senatus Christum recusavit, indignans quod non sibi
secundum morem prius epistola delata fuisset. Ab illa itaque die coepit
immutari laudatissima prius Caesaris modestia in poenam contradictoris
senatus. Interea apostoli Jerosolymis Matthiam ordinaverunt (Act. I), ac
demum septem diaconos, quorum ista sunt nomina: Stephanus, Philippus,
Procorus, Nicanor, Timon, Parmena, et Nicolaus Antiochenus (Act. VI). Ab
hoc orta est haeresis Nicolaitarum. Per idem tempus Philippus descendens
in Samariam praedicavit ibi verbum Dei, et crediderunt multi. Sed et
Simon Magus, qui eamdem urbem magicis artibus dementaverat, baptizatus
est. Cunque pervenissent illuc Petrus et Joannes, et Simon videret per
manus eorum impositionem Spiritum sanctum dari credentibus, obtulit eis
pecuniam, postulans ut sibi ista potestas concederetur, sed verbis Petri
graviter confutatus abscessit. Circa hos denique dies Paulus Apostolus
eligitur, et Stephanus Jerosolymis lapidatur, et Jacobus Alphaei
patriarcha constituitur. Apostoli quoque, cum jam Judaea verbum Dei
repulisset, singulas provincias adierunt. Petrus Cappadociam et
Antiochiam, Joannes Asiam, Paulus Graeciam, Andraeas Achaiam, Matthaeus
Aethiopiam, Philippus Scythiam, Simon et Judas Persidem, Bartholomaeus
Indiam minorem, Thomas Indiam majorem. Porro illi, qui ad fidem
convertebantur, discipuli, non Christiani vocabantur. Sed florentissima
apud Antiochiam Ecclesia congregata, prima coepit credentes in Christum
Christianos appellare. Praeterea Caesar, cum jam suos et extraneos
pariter puniret, resolutis in urbe Roma militiae artibus, Armenia a
Parthis, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis
gentibus direptae sunt. Demum vero insidiis Caii Caligulae exstinctus
est.
|
|