CAP. IV. De Caio Caligula.

Tradidit igitur Caius Caligula imperator creatus regnum Judaeae Agrippae Herodi, filio Aristoboli filii Herodis magni et Mariannes. Tradidit igitur illi Caius Philippi, Lysaniae, et Herodis tetrarcharum tetrarchias, et Herodem incestum una cum Herodiade in Hispanias aeterno damnavit exsilio. Filiam quoque Herodiadis, quae in decollatione sancti Joannis saltaverat, vivam terra deglutivit. Praeses etiam Pilatus non remansit impunitus, sed apud Viennam exsulans propria manu se interfecit. Hac praeterea tempestate Matthaeus Evangelium scripsit. Interea Caesar profectus quaerere hostem viribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, Bellinum Britannorum regis filium in deditionem suscepit. Et sic est Romam reversus. His quoque diebus Judaei apud Alexandriam commota seditione, caede profligati, exponendarum querelarum causa Philonem quemdam eloquentissimum ad Caesarem mittunt. Sed Caesar sprevit ejus legationem. Demum vero jussit templum quod erat Jerosolymis profanari, et se ut Deum adorari. Obscenitate denique morum suorum omnibus odibilis factus, a praetorianis militibus est occisus.