|
Claudius itaque Tiberius, Caligulae patruus, imperator creatus est. Hic
in Britanniam transvectus partem illius insulae in deditionem suscepit,
et Orcades insulas Romano imperio adjecit; sicque Romam reversus filio
suo Britannici nomen imposuit. His diebus misit praefatus Herodes rex
manus ut affligeret quosdam de Ecclesia; occidit autem Jacobum fratrem
Joannis gladio, et apprehendit Petrum, et misit eum in carcerem, ut
produceret eum post Pascha populo (Act. XII); sed non permisit hoc
divina providentia. Herodes denique cum spectacula in honorem Caesaris
celebraret, et a populo pro splendore deauratarum vestium acclamaretur
Deus et non homo, in superbiam elatus ab angelo percussus est, et
concepta infirmitate mortuus est. Et successit ei Agrippa filius ejus.
Igitur primus alienigenarum apud Judaeos regnavit Herodes magnus. Post
hunc Archelaus filius ejus, et post hunc Herodes tetrarcha frater
Archelai. Post hunc quoque Agrippa Herodes filius Aristoboli, et
novissime Agrippa filius Agrippae Herodis. Hic usque ad extrema templi
excidia perduravit Romanis semper amicus, et ab illa Judaeorum seditione
tutissimus. Hoc quoque tempore Petrus Romam adiit, et Marcus Evangelium
scripsit. Verum Claudius Caesar Britannicum filium suum exsortem imperii
fecit, et Neronem filiae suae Octovianae maritum sibi successorem
reliquit.
|
|