|
Nero igitur Romanum consecutus imperium quinquennio valde molestus
exstitit, et imperii sui anno secundo Festum Judaeae praefecit, apud
quem Paulus, causa dicta, vinctus Romam dirigitur, et ibidem per
biennium in libera custodia redactur. Inde post relaxatus Hispanias
adiit, sed inde Romam reversus iterum tenetur et ligatur. Per idem
quoque tempus Festo Judaeae procuratori successit Albinus, et Albino,
Florus. Florus autem iste, praesente Bernice [Beronice] regis Agrippae
sorore, honorabiles viros Judaeos Jerosolymis in die solemni flagellis
verberavit, et patibulis fixit. Quod non ferentes Judaei contra Romanos
rebellare coeperunt, ad quos domandos mittitur a Caesare Vespasianus
magister militiae cum Tito filio. Circa hos dies denique Simon Magus
populum Romanum ita dementare coepit, ut ante missis imaginibus suis
adoraretur ut Deus. Sed cum Petrus adolescentem propinquum Caesaris quem
Simon magicis artibus suscitare non valebat, in nomine Jesu Christi
suscitasset, confusus Simon offensum se dixit a Galilaeis, relicturumque
se urbem minatur, et diem quo supernis sedibus inveheretur pollicetur.
Cum volaret, orante Petro, corruit, et confractus mortuus est. Sed Nero
Caesar super haec indignatus jussit comprehendi Petrum, cumque fletibus
fidelium victus, urbem se egressurum promisisset Petrus, vidit
occurrentem sibi Christum Dominum, et eum adorans ait: Domine, quo
vadis? Cui Dominus, Venio, inquit, Romam iterum crucifigi. Intellexit
igitur Petrus hoc dictum de passione sua, et reversus et tentus
crucifixus est. Paulus quoque apostolus capite caesus est. Caeterum
tempore Neronis Evangelium a Luca scribitur, et Jacobus patriarcha
Jerosolymis pertica fullonis excerebratur. Porro Caesar Nero hostis
justitiae, primus persecutionem in Christianos excitavit. Matrem quoque
suam, sororem, uxorem, et omnes propinquos suos pene interemit. Occidit
poetam Lucanum, et Senecam praeceptorem suum. Sed cum haec et multa alia
mala faceret, Galba in Hispania imperator est creatus, Nero autem
desertus ab omnibus ab Urbe fugit, et seipsum interfecit. Per idem
tempus floruerunt Romae poetae Lucanus, Ovidius, Satirici Juvenalis et
Persius, et Seneca tragicus, et alter philosophus, Musonius, atque
Plutarchus.
|
|