|
Vitellius igitur imperium adeptus, imperavit mensibus octo. Interea
Vespasianus provinciam Judaicae gentis debellabat. Convalescente itaque
in exercitu rumore civilium bellorum de nece Galbae et Othonis, et
imperio Vitelii, qui post alios quasi faex resederat, viri veteris
militiae et duces Vespasianum quasi maturum ad consulendum et ad
praeliandum validum, invitum imperatorem creant. Tunc Vespasianus cum
Tito filio suo Judaea egressus Alexandriam ingredi festinavit. Sciebat
namque illic esse maximas vires reipublicae, ubi compositis rebus erga
se prospere, Antiochiam est reversus. Indeque Mutiano duce ad Italiam
praemisso, ipse per Cappadociam et Phrygiam iter direxit. Vitellius
itaque sinistro excitatus nuntio Cecinnae duci exercitus sui summam
periculi committit. Porro Cecinna Roma progressus, ut validam manum
adventare cognovit, convocatis centurionibus suadet desistere bello eo
quod gloria imperatoris praeponderaret. Sed dum Cecinna moras invertit,
dux partis adversae Antonius nomine ei occurrit, et conserto praelio eum
superavit. Quod ubi Vitellius comperit, primum molitus est imperium
deponere, sed postea animatus a quibusdam Sabinum Vespasiani fratrem
nihil mali suspicantem interfecit. Post diem alterum adest Antonius,
occurritur ex adverso, trinoque circa urbem congressu habito, fusi et
caesi sunt Vitelliani. Deficientibus itaque Vitellianis, Vitellius in
cellulam quamdam se intrusit, indeque turpiter protractus ad forum
ducitur, et occiditur, et demum in Tiberim tractus, communi caruit
sepultura.
|
|