CAP. XII. De Alexandro Mammea. |
Alexander Mammeas, senatus et militum voluntate imperium adeptus, in Persas expeditione commota, Xerxem eorum regem victor oppressit. Cujus mater Mammea Christiana Origenem audire curavit. His quoque temporibus Tiburtius et Valerianus cum Caecilia virgine Romae martyrizati sunt. Porro Alexander apud Maguntiacum a Maximo filio interfectus est. |