CAP. XIII. De Maximo Julio. |
Maximus Julius, qui et Maximinus, imperium assecutus, propter Mammeam et Christianam Alexandri familiam, persecutionem in sacerdotes et clericos excitavit. Anno autem imperii sui tertio a Pupeieno tyranno Aquileiae interfectus est. Pupeienus quoque cum imperium cum Balbino fratre suo usurparet, ambo in palatio caesi sunt. |