|
Gallus Hostilianus cum Volusiano filio suo imperium adeptus, cum
floreret in initio, sanctos viros, qui pro pace regni ejus supplicabant,
persequi coepit. Sed exorta persecutione, exorta est etiam ultio violati
nominis Christiani. Nam nulla fere provincia Romana, nulla civitas,
nulla domus fuit, quae pestilentia evacuata non sit. Hac igitur sola
pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum novis rebus
studentem civile bellum moliuntur, occisi sunt. Aemilianus quoque tertio
mense invasae tyrannidis exstinctus est. Porro circa hos dies Origenes
defunctus est.
|
|