|
Valerianus ab exercitu in Rhetia imperator creatus est. Assumpsit autem
Galienum quemdam nomine in consortem imperii. Porro Valerianus ita
primum sanctos Dei venerabatur, ut domus ejus Dei esse Ecclesia
crederetur. Sed depravatus postmodum per quemdam magum, fidem
Christianorum detestari coepit. Octavus denique a Nerone, adigi per
tormenta Christianos ad idololatriam jussit. Verum persecutionis hujus
non est impunitate gavisus. Nam postquam Christianos interfici jussit,
subito solutae barbarae gentes laxatis habenis fines Romanorum
ingrediuntur. Graecia et Macedonia, Pontus et Asia Gothorum invasione
perduntur. Germani Ravennam usque perveniunt. Alemanni Gallias
ingrediuntur. Quadi et Sarmatae Pannoniam depopulantur. Parthi
Mesopotamiam auferunt. Posthumius in Gallia tyrannidem invasit, quam
decem annos tenuit. Sed postea suorum seditione militum peremptus est.
Ad extremum vero Valerianus a rege Persarum Sapore captus, donec vixit,
hanc infamis officii poenam tulit, ut acclivis humi, non manu, sed dorso
regem ascensurum in equum attolleret. At Galienus, tam claro Dei judicio
territus, solus rerum summam assecutus lenius agere coepit, et pacem
Ecclesiis condonavit. Statimque ira Dei in misericordiam versa est; et
Aemilianus tyrannus, cum apud Maguntiacum res novas moliretur, occisus
est; et Marius, qui in Galliis Posthumi post mortem imperium invaserat,
interfectus est; et Victorinus, Caesar a Gallis creatus, oppressus est.
In Oriente quoque per Odenatum victi Persae, et defensa Syria, et
recepta etiam Mesopotamia. Denique Galienus imperator Claudio succedente
defunctus est.
|
|