|
Aurelius, vir industriae militaris experientissimus, imperium adeptus,
Gothorum gentem diris praeliis profligavit, ditionemque Romanam antiquis
terminis stabilivit, et Syriam totam et receptam sibi vindicavit. His
diebus apud Antiochiam celebre est concilium aggregatum, in quo
praefatus Paulus convictus, et damnatus est. Verum cum exire de domo
Ecclesiae nollet, interpellatus est Aurelianus, qui eum vi publica
praecepit expelli. Nondum enim erat Aurelianus pravis depravatus
consiliis, quibus processu temporis bonum propositum mutavit. Sed cum
piorum sanguinem impiissimus funderet Aurelianus, inter Constantinopolim
et Heracliam divinitus est exstinctus. Quo defuncto Tacitus imperavit
mensibus sex. Et hoc in Ponto interfecto, Florianus Romanum adeptus est
imperium. Qui et ipse imperii sui tertio mense apud Tarsum est occisus.
|
|