|
Diocletianus igitur ab exercitu imperator electus, Numeriano perempto,
anno Incarnationis Dominicae ducentesimo septuagesimo sexto, imperavit
annis ferme viginti. Hic imperator factus Aprum Numeriani interfectorem
manu sua interfecit, et Carinum Numeriani fratrem apud Dalmatiam
occidit. His diebus Amandus et Eliandus in Gallia, collecta rusticorum
manu, perniciosos tumultus excitaverunt. Unde Diocletianus Maximianum
Herculeum Caesarem elegit, et in Galliam destinavit, qui facile rusticam
manum virtute militari compescuit: sed in ipso itinere Thebaea legio
Heduno loco Galliae a Ganno sub praefato Maximiano pro Christo libenter
occubuit. Anno autem decimo nono imperii Diocletiani, dum prosperis
incrementis Ecclesia Dei per universum orbem dilataretur et cresceret,
subito persecutionis turbo increpuit. Et haec persecutio eousque
flagravit, ut etiam Oceani limbum transiret, et semel coepta rabies
usque ad septimum Constantini Magni annum fervere non cessavit. Hac
praeterea tempestate octodecim millia martyrum passi sunt intra Romam.
Sed dum ista geruntur, graves per omnes fines Romani imperii rebellionum
fragores concrepuerunt: Carausio rebellante in Britannia, et Achilleo in
Aegypto, cum et Quinquagentiani Africam infestarent, et Narseus rex
Persarum Orientem bello premeret. Quo periculo motus Diocletianus
Maximianum Herculeum ex Caesare fecit Augustum; Constantium vero, et
Maximianum Galerium Caesares elegit. Porro Carausius fraude Alecti socii
sui est occisus. Alectus per Asclepiadotum praefectum est oppressus.
Alemanni quoque, qui et ipsi rebellaverunt, per Constantium Caesarem
sunt devicti. Et Quinquagentiani per Maximianum Augustum sunt edomiti.
Diocletianus apud Alexandriam interfecit Achilleum. Maximianus Galerius
hino cum Narseo congressu habito, tertius victus aufugit sed iterum in
hostem reversus magnis eum viribus superavit. Denique Diocletianus ab
invito exegit Maximiano, ut simul imperium deponerent, ac junioribus
substitutis, ipsi in privato habitu consenescerent. Itaque sub una die
Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanum purpuram
deposuerunt. Tunc Galerius Maximianus, et Constantius Augusti, in duas
procurationes, Orientis scilicet et Occidentis, Romanum imperium primi
diviserunt, et Galerius Maximianus Illyricum, Asiam et Orientem.
Constantius vero Galliam Hispaniamque possidebat. Maximianus autem
gravissimam persecutionem in Christianos excitavit. At Constantius
mitius se agebat, et cultores Christi venerationi habebat. Unde Dei
gratia matura praedictorum subsecuta est perditio tyrannorum. Nam
Herculeus Maximianus imperium, quod abjecerat, iterum arripere volens, a
Constantino nondum imperatore Massiliae exstinctus est. Galerius autem
Augustus Severum Caesarem ad Italiam cum exercitu misit. Ubi cum Urbem
possideret, militum suorum scelere desertus et proditus, Ravennae
exstinctus est. Diocletianus quoque, sicut jam dictum est, regia
dignitate deposita, Salonae defunctus est. Constantius denique
strenuissimus imperator Eboraci deficiens, anno imperii sui decimo
quinto, ordinavit Licinium Caesarem Hispaniarum, et Constantinum filium
suum Caesarem Galliarum
|
|