|
Marcus Aurelius Antonius imperium consecutus, imperavit annis
novemdecim, mensibus undecim. Ascivit autem ad imperii partem Aurelium
Commodum propinquum suum. Hi ambo de Parthis triumphaverunt. Hac
praeterea tempestate quarta persecutio in Christianos distillavit. Verum
persecutionem lues magna est secuta, quae multas provincias vastavit,
maxime Italiam. Ab armis denique nulla usquam quies, sed per omnem
Orientem, Illyricum, Italiam, Galliam, bella fervebant. Sed Aurelius
Commodus dum cum fratre veheretur in vehiculo, morbo, quem Graeci
apoplexian vocant, suffocatus est. Marcus autem Antonius novis
conditionibus severiores leges temperavit. His denique diebus Marcomani,
Quadi, Vandali, Sarmatae, et omnes pene Germaniae populi Quadorum
finibus exercitum Romanum circumvallaverunt. Coarctatus igitur Romanus
exercitus siti et hostis periculo in preces effusus, ad invocationem
nominis Christi tantum inde pluviae obtinuit, ut largissime reficeretur.
Barbari vero fulminum ictibus perterriti, in fugam versi sunt.
Floruerunt per idem tempus Hegesippus historiographus, et Theodotion
interpres. Praeterea imperator in Pannonia constitutus obiit, cui
successit Lucius Aurelius Commodus filius ejus.
|
|