CAP. V. De L. Aurelio Commodo. |
Aurelius Commodus imperavit annis tredecim. Hic luxuriae deditus occidit plurimos senatorum. Imperatoris flagitia urbis poena subsecuta est. Nam Capitolium fulmine ictum est, quod Romanam bibliothecam concremavit. His diebus facta est quaestio de Paschate, ut de celebrato concilio apud Caesaream Palaestinae statutum fuit ut in die Dominico celebretur. Porro Commodus cunctis incommodus, in domo Vestali strangulatus interiit. |