CAP. IX. De Aurelio Antonino Bassiano.

Aurelius Antoninus Bassianus, Severi filius, imperium adeptus, imperavit annis septem; hic fuit libidine intemperantior patre, qui etiam novercam suam duxit uxorem. His temporibus Symmachus haereticus praedicabat Christum ex Joseph semine esse natum et legem Judaico ritu custodiendam. Caesar denique Aurelius Antoninus Bassianus contra Parthos egressus apud Edissam occisus est, cui successit nulla voluntate senatus Macer Macrinus, palatii praefectus.