|
Constantinus igitur Magnus, Constantii moderatissimi, et egregii
principis filius, in Britannia Dei nutu imperator constitutus, imperavit
annis triginta duobus. In Orientis autem partibus regnabat Maximianus
Galerius adhuc Augustus; Romae autem a praetorianis militibus Maxentius,
Maximiani Herculei filius, imperator erat constitutus; qui postea in
tanta fece vitiorum versabatur, ut nihil diri facinoris ab ejus vita vel
actibus esset alienum. Igitur cum septimum annum in imperio suo
perageret Constantinus, adversus Maxentium conspirante secum collega suo
Licinio bellum paravit. Et cum multa de imminentis belli necessitate
pertractaret, vidit per soporem in coelo signum sanctae crucis [t][o]
[t][a][u], id est Thau, et angelos sibi assitentes, et dicentes; In hoc
signo vinces. Et evigilans signum, quod viderat, in vexillo depinxit
militari, et cum non procul a ponte Milvio castra posuisset, Maxentius
furia instigatus ab Urbe per pontem navigiis compositum egressus,
hostiliter ei occurrit. Cumque utrinque acriter pugnaretur, et exercitus
Maxentii virtute sanctae crucis prosterneretur, ad Urbem fugiendo
remeare volens Maxentius, pontem quem diximus navigiis compositum,
ascendit, et continuo subsedere naves, et ipse lapsu equi, in profundo
alvei demersus interiit. Tunc Constantinus Romam triumphans ingreditur
et ita totius Occidentis imperium, cum ad Constantinum, tum ad Licinium
pervenit. Tamen adhuc regnabat in Orientibus partibus Maximianus, vir
impius, et mente ferox, quem Licinius Roma digressus expugnare paravit.
Et cum jam ferro Licinii cecidisset exercitus Maximiani, pars quae
supererat Licinio se subdidit, et Maximianus turpiter fugit. Verum dum
reparasset exercitum, et secundo vellet cum hoste confligere, dolore
internorum viscerum correptus est, ac demum luminibus morbo amissis
vivendi finem fecit. Interea Constantinus valida squaloris lepra
perfunditur, et cum a medicis curari non posset, sacerdotes Capitolii
dixerunt illi debere fieri piscinam in Capitolio, et impleri sanguine
innocentum, et calente eo lotum posse sanari. Sed aggregatis
innocentibus, dum pius princeps matrum lacrymas vidit, et ejulatum
audivit, illico facinus exhorruit, et propitiatus earum pueros jussit
restitui matribus suis. Transacta autem die, apparuerunt ei in somnis
apostoli Petrus et Paulus dicentes ei ut advocaret de monte Soracte
Sylvestrum papam, quia ipse et ostenderet piscinam, in qua lavaretur et
sanaretur. Advocatus itaque papa fidem Christi illi exponit, et
credentem baptizavit, et egrediens de fonte Constantinus lepra corpore
et animae pariter est curatus. Constantinus igitur Magnus, Christianus
effectus, per totum Romanum imperium, publico praecepit edicto ut templa
idolorum clauderentur et Ecclesiae aedificarentur. Denique incredibile
est memoratu quam brevi ejus studio sancta late per totum orbem creverit
Ecclesia. Porro Licinius invidia stimulatus dissidium moliebatur, hoc in
querelam revocans, quod non ita pro se sicut pro Constantino Christiani
solemnibus orationibus excubarent. Sed postquam intelligit molimina sua
parum prodesse, manifeste imperatori bellum indixit. Factaque
congressione, in Bithynia circa Chrysopolim victus est Licinius et
comprehensus, atque apud Thessalonicam capite truncatus. Sicque
Constantinus Dei nutu soliditatem Romani imperii solus obtinuit. Post
haec aedificavit Constantinus Byzantium maritimam urbem, vocavitque
Constantinopolim de nomine suo; Urbem vero Romam cum palatio suo, quod
Lateranense dicitur, concessit apostolis Petro et Paulo, et sancto papae
Sylvestro, et Constantinopolim imperialem sedem constituit; dignitate
tamen Romani imperatores appellati sunt successores usque ad tempus
illud, quo Romanum imperium ad reges Francorum translatum est. Postea
enim ii, qui apud Constantinopolim imperabant, Graecorum potius
imperatores sunt vocati. Exinde namque series temporum per reges
Francorum supputatur. Porro Constantinus sancivit ut omnia quae ad
ecclesiasticum ordinem pertineant, Romani episcopi judicio dispositionem
accipiant. Helena quoque mater ejus magnificentia singularis, divinis
admonita visionibus, Jerosolymam petiit, lignum Dominicae crucis
exquisivit, et mirifice per mortui cujusdam ad vitam revocationem
invenit. Sed et Constantinus prohibuit lata lege crucis supplicium, quod
apud Romanos erat in usu, et figuratione solidorum illud jussit
inscribi. Erat per idem tempus apud Antiochiam haereticus quidam
presbyter, nomine Arius, qui praedicabat Filium in divinis creaturam
esse, et Spiritum sanctum ab eo creatum. Addebat etiam quod erat tempus
quando Filius ipse non erat. Quod audiens Constantinus coadunari fecit
synodum apud Nicoeam Bythiniae urbem anno Incarnationis Dominicae
trecentesimo decimo sexto, conveneruntque eo trecenti decem novem
episcopi. In qua synodo definitum est Filium Patri esse
consubstantialem, et Arius damnatus est, et ab Ecclesia segregatus.
Floruit per idem tempus inter caeteros anachoritas seu eremicolas
Panutius in Aegypto homo Dei. Sanctus quoque Evurtius Romanae Ecclesiae
subdiaconus, qui in Galliam perquirendorum germanorum suorum causa tunc
forte venerat, in Ecclesia Aurelianorum coram clero et omni populo
tertio per columbam demissam coelitus, qui in episcopum eligeretur,
designatus, eidem Ecclesiae contifex consecratur. Porro saepe nominatus
Constantinus anno aetatis suae sexagesimo quinto defunctus est. Qui
donec vixit habitum suum gemmis, et caput suum perpetuo exornavit
diademate. Nutrivit praeterea semper bonas artes, sed praecipue
litterarum studia, legebat et ipse, scribebat, et meditabatur. Cui
successerunt tres filit sui, Constantinus Romae, Constantius
Constantinopoli, Constans Antiochiae. Isti sunt autem, qui post
Constantinum Magnum diviso imperio Romae et Constantinopoli regnaverunt.
Romae Constantinus, Julianus Apostata; Romae et Constantinopoli
Jovinianus. Romae et Constantinopoli Valentinianus, Gratianus,
Theodosius. Romae et Constantinopoli Honorius, Valentinianus,
Maximianus, Avitus, Majoranus, Athemius, Olybrius, Glycerius, Nepos,
Augustulus, Odoacer, Theodericus, Athalaricus, Theodoadus, et Vitigis,
Totila. Constantinopoli Constantinus, Julianus Apostata. Constantinopoli
et Romae Valens, Valentinianus, Theodosius. Constantinopoli et Romae
Arcadius, Theodosius, Martianus, Leo primus, Leo secundus, Zenon,
Anastasius, Justinus, Justinianus.
|
|