|
Honorius igitur imperator Arcadio defuncto imperavit annis sexdecim cum
Theodosio nepote suo; sed Honorius, sicut jam dictum est, partes regebat
Hesperiae, Theodosio vero Arcadii filio subjacebant orientales
provinciae. Porro Athanulphus rex Gothorum, cujus supra meminimus, apud
Barcinonam, Hispaniae urbem, dolo suorum occisus est, cui Segericus
successit, qui pacem optimam cum Honorio imperatore constituit, et
Placidiam ejus sororem secum honeste habitam ei restituit. Honorius
autem illam Constantino comiti desponsavit, et eum apud Ravennam
imperatorem ordinavit. His vero diebus Luciano venerabili presbytero
revelatum est corpus protomartyris Stephani. Floruit quoque per idem
tempus Augustinus Hipponensis Ecclesiae episcopus, doctorque egregius.
Verum Honorius transactis decem annis, quibus cum Arcadio fratre suo
imperaverat, et aliis quindecim, quibus imperaverat cum Theodosio nepote
suo rebus humanis excessit. Quo defuncto, Joannes quidam tyrannus
Hesperiae invasit imperium. Sed hunc Ardaburcus patricius, a Theodosio
missus, intra Ravennam interfecit. Assumpsitque Theodosius Valentinianum
puerum supradictae Placidiae, et Constantini filium, et coronavit eum,
et cum matre sua Placidia ad Italiam destinavit, illumque imperatorem,
et Placidiam designavit Augustam.
|
|