|
Theodosius igitur junior imperavit cum Valentiniano annis viginti uno.
Per idem tempus gens Saxonum ad Britanniam tribus longis navibus
applicuit, et totam pene insulam ab orientali parte usque ad
occidentalem occupavit. Tunc etiam quoniam Pelagiana haeresis Anglorum
maculaverat fidem, Gallicani episcopi Germanum Antissiodoretum, et Lupum
Trecassionorum insignes episcopos ad eamdem haeresim exstirpandam
direxerunt. Eo quoque tempore Eudoxia, Theodosii filia, Valentiniani
uxor, imperatrix attulit catenas, quibus quondam ab Herode sanctus
Petrus ligatus fuit. His etiam diebus in urbe Constantinopolitana quidam
episcopus, Nestorius nomine, eloquentia saeculari praeditus, contra
catholicam dogmatizavit fidem, sanctam Mariam non esse Dei genitricem,
et hominem purum de ea natum, sed postea homini Deum fuisse permistum.
Unde collecta est Ephesi tertia sancta synodus, papa Coelestino jubente.
Convenerunt patres ducenti, et ibi Nestorius est damnatus, et
anathematizatus. et firmatum ut beata Maria Theotocos,
[th][e][o][t][oac][k][o][sf], id est Mater Dei appelletur. Floruit per
idem tempus sanctus Mamertus Viennensium episcopus, qui tres dies
Rogationum instituit. Verum Theodosius Augustus Constantinopoli est
defunctus anno imperii sui quadragesimo secundo.
|
|