|
Constantius igitur, post patris obitum Romanum adeptus imperium,
imperavit annis viginti quatuor. Hic, ut factus est imperator,
depravatus est per necessarios suos a catholica fide; cujus praesidio
fulti Arianorum episcopi prosperitatem Ecclesiae domestica turbatione
vastaverunt, et plerosque catholicos viros sibi viriliter pro fidei
justitia resistentes exsilio damnaverunt. Denique Constantinus
Constantinopolitanus Augustus in suburbio Nicomediae defunctus est.
Constans quoque frater ejus, dum se intolerandis vitiis tradidisset,
Magnetii tyranni dolo necatus est. Mortuo vero Constante, advocavit
Constantius Augustus Julianum quemdam nepotem Magni Constantini, et
constituit eum Caesarem Galliarum. Julianus itaque factus Caesar devicit
Gallos mira felicitate, et cum militibus esset gratus, appellatus est ab
eis Augustus. Quo nomine spreto Constantio Augusto, Italiam et Illyricum
pervasit. Quod audiens Constantius expeditione belli Parthici derelicta,
venit contra illum. Sed in itinere defunctus est anno vitae suae
quadragesimo quinto. Quo defuncto, Julianus Constantinopolim veniens
factus est imperator. Hac praeterea tempestate nata est haeresis
Anthropomorphitarum. Cujus auctor Andes quidam exstitit, qui dixit
formam habere divinitatem, et corporis partibus Deum esse distinctum,
quod catholicae contrarium est doctrinae.
|
|