CAP. III. De Juliano Apostata.

Julianus igitur Apostata, factus imperator, reseravit templa gentilium, et factus est Christianorum caeteris persecutoribus callidior persecutor. Porro militiae cingulum, et procurationem provinciarum, officium juris dicendi, Christianis non debere committi dicebat, ut pote quibus lex propria gladio uti vetuisset. Unde militibus publico postmodum praecepit edicto, ut aut idolis sacrificarent, aut militiae cederent. Verum quidam catholici officium militiae quam fidem zelo Dei deserere maluerunt. Peridem tempus Valentinianus, qui postea factus est imperator, zelum, quem proprietate habuit, non celavit. Quadam namque die dum templum ingrederetur Augustus, et minister aqua ingredientes aspergeret, Valentinianus, videns guttam unam in chlamyde sua, pugno ministrum percussit, dicens se illa aspersione potius maculatum quam mundatum. Quod cernens Julianus, jussit eum in custodiam recipi, ac demum ad eremum destinari. Sed cum annus et pauci pertransissent dies, ille pro mercede confessionis imperium recipit. Denique Julianus, impudenter baptisma diluens sanguine sacrificiorum, cuncta faciebat quibus daemones placari solent. Ipse quoque in Athanasium persecutionem fecit, sed eum Dei nutu comprehendere nequivit. His praeterea diebus passi sunt Romae Joannes et Paulus martyres Christi, sed et apud Sebasten Palaestinae urbem sancti Joannis Baptistae sepulcrum populus paganorum funestis manibus effregit, et ejusdem martyris reliquias concremavit, et pulveri immistas per agros sparsit. Adfuere tamen quidam peregrini de Jerosolymis, qui pauca ossa incendio furtim subtraxere, et secum redeuntes devexere. Denique Julianus ad bellum Parthicum profecturus, amplius effrenata rabie in Christi cultores desaevire coepit. Sed cum a Ctesiphonte castra movisset, et jam pugnaturus exercitum ordinaret, incertum a quo ventre sauciatus, punitur et dum moreretur, coepit Christum Deum blasphemare, dicens: Vicisti, Galilaee, vicisti. Atque in his verbis scelestus exspiravit.