|
Jovianus imperium consecutus imperavit mensibus octo, qui cum violenter
post Juliani necem a militibus ad imperium traheretur, dixit non se
velle paganis hominibus imperare, cum ipse esset Christianus. Cumque vox
omnium proclamasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit
imperium. Pepigitque foedus cum Sapore rege Persarum, et Nisibim
oppidum, partemque superioris Mesopotamiae ei concessit. Moxque Persarum
rex forum venalium rerum illi in deserto praeparari fecit. Et ita
Jovinianus de medio hostium Romanum exercitum eduxit illaesum. Verum cum
ad Illyricum per Galatiam remearet, in quoddam cubiculum novum sese
recepit, ubi calore prunarum, et nidore parietum nuper calce illitorum
praegravatus et suffocatus, octavo mense imperii sui vitam finivit. Et
tam pia atque tam laeta principia mors immatura corrupit.
|
|