|
Valens ergo, Deo odibilis imperator, post decessum fratris cum nepotibus
suis Gratiano et Valentiniano minore imperavit annis quatuordecim. Porro
Justina, hujus Valentiniani mater, Ariana, malignam sectam, quam
Valentiniano marito suo vivente celaverat, eo defuncto detexit, et
orthodoxos laedere coepit. Tentavit denique sanctum Ambrosium in
exsilium mittere. Sed dum ille indicto reginae exire de Ecclesia nollet,
coepit Justina populum adversus eum inflammare. Sed et populo tanta erga
Ambrosium fuit observantia et in charitate perseverantia, ut animas quam
episcopum mallent amittere. Unde illa sibi injuriam factam existimata,
apud filium coepit conqueri. Tunc adolescentulus, querimonia matris
inflammatus, exercitum misit qui ecclesiam obsideret, ut eam nemo
catholicus ingrederetur. Sed omnipotens Deus corda militum ad ecclesiae
munimentum convertit; egredi quidem non sinebant, ingredi vero non
prohibebant. Ambrosius vero cum orthodoxis, qui intra Ecclesiam
tenebantur inclusi, jejuniis et continuis vigiliis Deo vacabat. Qua
occasione vigiliae, hymni et antiphonae in Ecclesia Mediolanensi primum
coeperunt celebrari, cujus celebritatis consuetudo inde per omnes
provincias emanavit.
Sed dum haec in Italia geruntur, Valens, Deo odibilis imperator in
Orientis partibus crudeli praecepit edicto, ut monachi militarent, et
nolentes jussit interfici. Qua persecutione furente, multa sanctorum
agmina monachorum pro Christo caesa referuntur. Et cum pene omnes
Orientis Ecclesias pastore nudasset, in Caesaream Cappadociae venit, ubi
Basilium Magnum ejusdem urbis episcopum et per se et per praefectum suum
promissis et terroribus ad Arianam perfidiam tentavit inclinare. Sed cum
cum a rectitudine fidei flectere non valeret, in exsilium cum mittere
decrevit. Cumque legem, quam de ejus exsilio scribi praeceperat, manu
propria roborare voluisset, tertio in manibus ejus calamus est
confractus. Tunc ejus animo terrore completo, ambabus manibus chartam
rupit. Verum anno imperii Valentis decimo tertio, quatuor Scythiae
gentes, id est Gothi, Hypogothi, Gippedes, et Vandali una lingua
utentes, et nihil aliud nisi tantum nomen mutantes, bipartito agmine
Danubium transierunt. Siquidem gens Hunnorum eos ab antiquis eorum
sedibus expulerat. Praeerant his gentibus duo duces, Frigidernus et
Athalicus. Qui cum inter se dissiderent ac bello desaevirent, Athalicus
ad Valentem confugium fecit. Valens autem memorato Athalico adversus
Frigidernum auxilium tulit. Itaque Valentis Augusti fretus auxilio
Frigidernum Athalicus superavit. Cujus beneficii gratia Gothi simplices
poposcerunt, ut eis episcopi, a quibus regulam fidei discerent,
mitterentur. Tunc Valens usus maligna pravitate doctores Ariani dogmatis
misit eis, a quibus prima rudimenta fidei susceperunt. Sed et Vulfida
quidam eorum episcopus, cujus episcopi verba quasi leges immobiles
conservabant, Gothicas litteras adinvenit, et utrumque Testamentum in
linguam propriam transtulit, et secundum Arianorum sectam depravavit.
Ipsi denique Gothi post modicum intervallum avaritia Maximi ducis fame
compulsi, a Valente defecerunt, et per Thraciam sese diffuderunt. Contra
quos Valens egressus de Antiochia bellum instructissimum paravit. Ubi
statim primo congressionis impetu, conturbatae equitum turmae nuda
peditum deseruere praesidia. Moxque legiones eorumdem peditum equitatu
hostium undique cinctae, sagittarum nubibus obrutae perierunt. Ipse vero
imperator sauciatus cum in cujusdam villulae casa lateret absconditus,
ab insequentibus hostibus deprehensus, subjecto igne casae consumptus
est decimo quinto imperii sui anno.
|
|